The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRATISSIMUM COR

ECCLESIA PAROECIALIS SACRATISSIMO CORDI IESU DICATA
IN URBE MASSILIENSI AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacratissimum Cor Iesu merito fidelibus praecipue difficultatibus vexatis exstat refugium: ceterum Dei Filius incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit omnesque humano corde dilexit (cfr Gaudium et spes, 22).

Libentes idcirco concedimus postulation Venerabilis Fratris Bernardi Panafieu, Archiepiscopi Massiliensis, petentis ut templum paroeciale in ipsa urbe Massilia exstans dignitate Basilicae Minoris exornaretur, confisi sane fore ut hoc privilegium haud parum conferat ad bonum populi Dei illius archidioecesis adque divinam misericordiam abundantius super ipsum fundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica, per has Litteras statuimus, ut Ecclesia paroecialis Sacratissimo Cordi Iesu dicata in urbe Massiliensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, datum servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Septembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top