The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EUNTES IN MUNDUM

VENERABILI DEI SERVO BARTHOLOMEO MARIAE
DAL MONTE BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae ». (Mc 16, 15). Sacerdos Bartholomaeus Maria dal Monte suam fecit invitationem ab Iesu Apostolis exhibitam quam totam sacerdotalem per vitam studiose est prosecutus. Praedicationi missionum ad populos se dedit variisque in Italiae regionibus « verbum veritatis Evangelii » (cfr Col 1, 5) alacriter proclamavit.

Bononiae ortus die III mensis Novembris anno MDCCXXVI ab Horatio dal Monte et Anna Maria Bassani, optima christiana ratione a parentibus est institutus. Parvi factis valetudinis incommodis nec non patris dissensione, vitam ecclesiasticam aggressus est atque, viginti tres annos natus, sacerdotio est initiatus in archidioecesi Bononiensi. Munus praedicationis assidue exercuit, rationem imitatus a sancto Leonardo a Portu Mauritio instauratam, fructusque copiosos messuit in vera fide tuenda et in moribus castigandis. Ad eiusmodi ministerium perdiligenter se paravit, sodalibus sacerdotibus totique Dei populo testimonium perhibens caritatis, paupertatis animique de Ecclesia sollicitus. Munus praedicatoris cum exerceret, coniunctionem cum Deo per Eucharistiae celebrationem, per contemplationem nec non sacramentalem confessionem magis magisque corroboravit. Pernota fuit Bartholomaei pietas erga Beatam Verginem Mariam quam « Matrem Misericordiae » dictitabat. Ad missionalem industriam amplificandam, Institutionem cui nomen « Pia Opera Missionum » fovit, atque multum adlaboravit ut sacerdotes dioecesani opus evangelizationis obirent. Ab innumeris hominibus quos beneficiis oppleverat defletus, obiit die XXIV mensis Decembris anno MDCCLXXVIII, quinquaginta duos annos natus.

Beatificationis canonizationisque Causa anno MDCCCLXXIV coepta est. Decessor Noster fel. rec. Benedictus XV, die XXIII mensis Ianuarii anno MCMXXI, declaravit Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Nobis coram, die XI mensis Iulii anno MCMXCV, Decretum super mirum prodiit, quod Bononiae anno MDCCCLXXXII evenisse constat, Venerabilis Servi Dei intercessioni adtributum. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur Bononiae die XXVII mensis Septembris anno MCMXCVII, tempore Congressus Nationalis Eucharistici Italiae. Hodie igitur, Bononiae, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Noi, accogliendo il desiderio del nostro Fratello il Cardinale Giacomo Biffi, Arcivescovo di Bologna, di molti altri Fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica, concediamo che il Venerabile Servo di Dio Bartolomeo Maria dal Monte d'ora in poi sia chiamato Beato e che si possa celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno il 26 settembre.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Bononiae, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Septembris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top