VENERABILI SERVO DEI IOANNI BAPTISTAE
PIAMARTA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Impendam et superimpendar ipse pro animabus
vestris » (2 Cor 12, 15).
Spiritus Domini, qui Ecclesiam suam numquam derelinquit, ardens suscitavit in
corde sacerdotis Ioannis Baptistae Piamarta salutis iuvenum studium, praesertim
eorum qui opus faciunt.
Dignus Christi minister natus est Brixiae die XXVI mensis Novembris anno
MDCCCXLI humillima de familia et, matre orbatus, a probis sacerdotibus in
oratorio S. Thomae est educatus. Ad sacerdotium se accommodavit in Seminario
dioecesano atque die XXIII mensis Decembris anno MDCCCLXV ordinationem
presbyteralem accepit. Viginti per annos, primum vicarius postea autem parochus,
se dicavit ministerio paroeciali inter rusticos et urbanos homines, ibique
eminuit amore pauperum et aegrotantium, assidua oratione et liturgiae cura,
constanter et sapienter se dedendo catechesi tradendae. In difficilibus rerum
adiunctis, in quibus iuvenes versabantur, opere orbati et gravi spirituali
periculo vexati, diu meditatus est operis institutionem quod necessitatibus
eorum occurreret. Una cum presbytero Petro Capretti, qui clarus exstitit
pauperum clericorum institutor, integris viribus se dedidit Instituto
Artigianelli a se condito, in quo plurimi iuvenes ad opus navandum aptantur, ad
vitam civilem adque christianam virtutem. Nec defuerunt angustiae,
conflictationes et destitutiones, quas omnes ipse constanti animo toleravit,
arbitratus sibi divinitus concreditum esse munus instituendi iuvenes, atque non
intermissa sustentatus oratione. Vir admodum operosus, in primis coluit vitam
absconditam in Christo. Paulum apostolum est imitatus, cuius sententiam « Mihi
vivere Christus est in se ipso conatus est efficere. Numquam ei pauperrimo
defuit fiducia in divina Providentia. Instanter hortatus est gratum animum erga
benefactores. Ab iuvenibus, quos aluit, habitus est pater sollicitus et sapiens,
severus simul et indulgens. Anno MDCCCXCV, una cum strenuo Patre Ioanne
Bonsignori, viro rerum rusticarum peritissimo, Coloniam rusticam in Remedello
condidit, scholam quandam quae mox facta est novae agriculturae lumen.
Persuasum sibi habens sine bona doctrina iuvenes non posse novis occurrere
temporibus contentionibus religiosis, politicis et socialibus vexatis, inchoavit
ipse validam libris edendis operam. Operam secum navantibus proposuit exemplar
Sacrae Familiae Nazarethanae; ita orta est, anno MCM, Congregatio Sacrae
Familiae de Nazareth. Cum Matre Elisabetha Baldo constituit deinde etiam
feminarum Congregationem, quam nominare voluit Humilium Servarum Domini. Mortuus
est die XXV mensis Aprilis anno MCMXIII, cum sibi nominis famam acquisivisset
patris amantissimi, educatoris exculti atque exemplar reliquisset insignis
sanctitatis sacerdotalis et religiosae.
Sanctitatis fama, qua in vita est circumfusus, post mortem eum prosecuta est,
quamobrem Episcopus Brixiensis anno MCMXLIII Causam beatificationis et
canonizationis inchoavit. Expletis quae iure statuta sunt, Nos Ipsi die XXII
mensis Martii anno MCMLXXXVI declaravimus Servum Dei exercuisse heroico in gradu
virtutes theologales, cardinales iisque adnexas. Aliquot post annos apud Curiam
Brixiensem celebrata est canonica inquisitio de quadam mirabili sanatione, eius
intercessioni attributa. Effectis consuetis examinationibus medicorum, deindeque
etiam theologorum Cardinalium et Episcoporum certo cum exitu, coram Nobis
promulgatum est decretum de miro die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII.
Decrevimus ergo ut beatificationis ritus perageretur die XII insequentis mensis
Octobris.
Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis
formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis,
Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi
Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi
Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta,
Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst
et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Eliae a Succursu Nieves die decima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die
vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a
Iesu Aemiliae d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst die undecima
Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti. Qua quidem feliciter pronuntiata formula et sueta etiam oratione habita
de vita et virtutibus Beatorum, quos modo publice nominavimus, eos venerati
sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus, universa cum
christifidelium assistente turba magnopere laetantes de his novis Beatis, qui
inter tot Ecclesiae filios filiasque veluti stellae splendentes mirabiliter
emicuerunt atque pro multis hominibus his nostris difficilioribus temporibus
singularia vitae christianae constituti sunt exemplaria et praestantes magistri.
Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Octobris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana