IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
OPTAVI, ET DATUS
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE
FASCE CAELITUM
BEATARUM ADDUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. - « Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et
venit in me spiritus sapientiae (Sap 7, 7). Probissime quidem hae voces
Venerabili Servae Dei Mariae Teresiae Fasce congruunt ut quae Evangelio ipso
illustrata Christi contemplando vixerit mysterio misericordiaeque explendis
operibus; unde etiam praeclarum evasit viventis concordiae exemplar Dei inter
contemplationem pro hominibusque ministerium, pauperibus praesertim et humilibus
ac dolentibus. Mulier haec, cui maternitatis fuit gratia spiritalis, Torriliae
est orta intra Derthonensis dicionis fines die XXVII mensis Decembris anno
MDCCCLXXXI Ianuae adolevit ubi humanum eius atque christianum ingenium maturavit
iam inde a pueritia ad Christi sequelam. Humilitatis simplicitatisque exemplis
permota Sanctae Ritae de Cassia in sanctarum album anno MCM relatae vestigia
premere ipsius decrevit proindeque anno MCMVI Ordinem intravit Sancti Augustini
egentium apud Cassiae coenobium in Umbriae montibus abditum. Novitiatu rite
emenso simplicia nuncupavit vota atque anno MCMXII sollemnia. Brevi dein tempore
tantos fecit tamque manifestos in virtutibus progressus ut eadem illi monastica
communitas primum magistrae noviciarum concrediderit munus, tum vicariae ac
postremo ipsius Antistitae. Viginti septem exin continuos annos prudens et
animosa sapiens et amabilis coenobium gubernavit, ubi etiam ut mutua caritas et
disciplinae observantia reflorescerent ea perfecit necnon laetitia in Deo
laudando officioque Ecclesiae salutifero adiuvando per silentium ac recessum.
Spiritalem noviciarum monacharumque institutionem perdiligenter curavit quas
cohortationibus et instructionibus ac exemplo potissimum angustam per
sanctimoniae comitabatur semitam. Tamquam matrem iuvenes illam ac senes
diligebant, valentes bene et aegrotantes, quam etiam uti magistram sectabantur,
venerabantur sanctam. Quandoquidem vero caritatis ignis magis exardescebat eius
in animo, spiritale Sanctae Ritae lumen quoquoversus dispergere gestiebat atque
in omnibus cupiditatem accendere illius imitandi. Quapropter cultum ipsius
enucleavit ea ac scriptionibus suis eandem venerationem varias per terrarum
regiones disseminavit. Novum curavit eius in honoren sacellum condendum quod
sollicitudines illi importavit ac labores. Orbarum pauperum puellularum asylum
excitavit, quarum curam custodiamque plane gerebat maternam. Animum iis suum
pandebat quotquot adiumentis tum spiritus tum etiam indigebant corporis, unde
religiosam suam domum portum quendam constituit solacii. Omni sua vita Deum
laudavit omnibusque item viribus famulata proximis suis est. Eius praeterea
fidem spem caritatem liturgia sacra ac verbum Dei, precatio atque contemplatio,
aerumnae ac sacrificia nenon Regulae votorumque custodia cotidiana alebant, quas
quidem virtutes summo possidebat modo ipsa in communibusque vitae adiunctis et
extraordinariis est testificata. Christi germana sponsa et Ritae sanctae aemula,
complures annos pertulit corporis sui dolores magna animi aequitate: « nemo enim
potest transire mare huius saeculi, nisi cruce Christi portatus »(S. Augustinus,
In Ioannis Evang. tract., 2, 2). Meritis cumulata ac sanctitatis celebri
stabilique aestimatione obviam Domino suo accensa sua cum lampade occucurrit die
xvlli mensis Ianuarii anno MCMXXXXVII. Cuius beatificationis ac canonizationis
causa ab Antistite Nursino anno MCMLVIII est incohata. Nos deinde ipsi mensis
Iulii die undecimo anno MCMXCV hanc Dei Servam heroum ritu ediximus virtutes
factitavisse tum theologales tum cardinales et iisque adnexas. Duobus autem post
annis, die mensis Iulii septimo, Nostro in conspectu decretum prodiit super
miraculo eiusdem Venerabilis deprecationi adscripto. Ritum igitur
Beatificationis die XII mensis Octobris anno MCMXCVII statuimus, hoc videlicet
die ipso, cum interminata coram pastorum sacrorum fideliumque multitudine, vitae
eius cursu breviter enarrato recensitisque virtutibus illustribusque operibus
hanc studiosi Nos ac laeti prorsus formulam pronuntiavimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis,
Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi
Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi
Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorun Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta,
Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst
et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Eliae a Succursu Nieves die undecima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die
vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a
Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Linden d'Hooghvorst die undecima
Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Nihil profecto dubitantes quin nova haec inter Ecclesiae Beatas fulgida persona
plurimum suo lumine atque exemplo ad fidei evangelicae progressum et actionis
catholicae augmentum intra et extra vitae consecratae fines sit collatura, has
Litteras proferri iussimus quas valere posthac sempiternum volumus rebus
quibuslibet haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Octobris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana