The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUATENUS MARTYRES

VENERABILI DEI SERVO ELIAE DEL SOCORRO
NIEVES BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Quatenus martyres pro Fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt » (S. Augustinus, in Io. Evang. Tr. 84,2). Saeviente illa vexatione, qua in Mexico est conflictata Ecclesia tota Dei Servus Venerabilis Elias del Socorro Nieves non tantum sibi creditum haud deseruit gregem, verum viribus ipse usus de eucharistica perceptis mensa atque sua ex precatione haustis caritatem imitabatur Pastoris Divini ad sanguinis usque profusionem, sibi cum - uti aiebat persuasisset:  propter religionem emori acceptum Deo est sacrificium ». Humilis hic natus est sacerdos die vicesimo primo Septembris mensis anno MDCCCLXXXII in Sancti Petri insula lacus Yuririae intra archidioecesis Moreliensis fines ex parentibus Raimundo Nieves ac Rita Castillo qui eum ad baptismatis fontem Matthaeum Eliam nuncuparunt. Infirmiore iam a principio utebatur valetudine laboremque suscipiebat magnum ut panem sibi lucraretur cotidianum, cum patre orbatus ad totam adiuvandam cogeretur domum. Studiis hac de causa intermissis non tamen propositium abiecerat sese Deo devovendi. Vita vero defuncta matre, quamquam maiore iam erat aetate, Ordinem Sancti Augustini in urbe Yuririae est ingressus atque ad sacerdotium sese diligenter comparabat singularem demonstrans sacrificiorum faciendorum adfectum. Nomine sibi electo Eliae a Succursu religiosa professus vota MCMXI et auctus presbyteratu MCMXVI ministerium passim expleverat, donec anno MCMXXI curatio ipsi commendata vicariatus est La Cañada de Caracheo, quod oppidum opibus carebat nec publicam habebat scholam nec medica adiumenta a proximis etiam segregatum vicis. Servi autem Dei industria iis in locis magnanima fuit omnes erga populi ordines, dum in infantes et aegrotantes et pauperes peculiarem testatus est curam. Indefesus ille panem verbi Dei largiebatur catechismumque tradebat; pietatem vitae et Eucharistiae cultum fovebat honoremque Virginis Mariae usque testimonium reddens fidelitatis Deo ipsi ac religiosae suae professioni et Ecclesiae Matri. Eucharisticum pientissime celebrabat sacrificium et singulis item hebdomadibus paenitentiae recipiebat sacramentum. Cotidie interiorem factitabat meditationem atque Sacramenti Eucharistici se recreabat adoratione. Quandoquidem manuum opus a puero egestatemque erat expertus, populi sui angustias persensit ac necessitates, numquam non tamen divinae confisus providentiae. Cum ruri prohibuisset Mexicanum regimen sacerdotum ministeria ipsosque iussisset presbyteros maioribus degere in urbibus, Servus hic Dei vincens timiditatem recusavit parvum suum ne derelinqueret gregem, atque quattuordecim menses clandestinus latitavit iis semper propinquus qui ipsius auxilio egebant, videlicet Eucharistiam celebrans et peccatores Deo concilians, morituros adiuvans et infirmos adflictosque consolans. Sibi interea plane periculorum conscius erat quibus occurrebat; verumtamen ipsius amor in Christum hominesque immensus exstabat ac fortissimus simul. Usque iterabat: « Quicumque verbum Dei sacerdos praedicat persecutionis tempore, non effugia habet sed in cruce Christi Iesu similis manibus devinctis morietur ». Denique tandem detectum illum utpote sacerdotem publici comprehenderunt eodemque tempore Iesum ac Dolorem Serra, reos nempe praestitae ei hospitalitatis. Tametsi persecutores obsecrabat ut sodales illos liberarent, maluerunt tamen ipsi cum eo manere et coniungi extremo in isto discrimine. Die ita decimo Martii mensis anno MCMXXVIII apud eundem Patrem Eliam a Succursu peccata confessi perierunt plumbeis glandibus transfossi atque exclamantes: « Vivat Christus Rex! » Paulo autem post Servus ipse Dei Sacrificii conscendit aram, cum interiorem animi tranquillitatem ostenderet necnon indulgentiam erga Christi Ecclesiaeque inimicos exteriorem adfectationem. Intime precans ac militibus benedicens concidit armorum impetu ac vociferans aequabiliter: « Vivat Christus Rex! » Quoniam martyrii eius sine intermissione persistebat fama, causam Beatificationis instituit anno MCMLVII Archiepiscopus Moreliensis. Nostro autem in conspectu die decimo septimo mensis Decembris anno MCMXCVI prodiit decretum super martyrio. Quo facto ritus constituimus beatificationis ut hoc ipso perageretur die duodecimo mensis Octobris anno MCMXCVII. Inter sollemnia idcirco liturgica perplacuit Nobis hodie hanc graviter edicere Beatificationis formam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velásquez Garay, Episcopi Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta, Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die undecima Octobris mensis; Ioannis Baptistae Piamarta die vicesima sexta mensis Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii mensis; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Linden d'Hooghvorst die undecima mensis Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Eundem hunc dein pronuntiatum Beatum ad colendum imitandumque proposuimus Christifidelibus, quod nimirum exemplum eius eorum ad fidem firmandam spectat hodieque pariter testandam. Quae vero singula his Litteris decrevimus, ea tam nunc quam in posterum omne tempus rata solidaque esse volumus contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top