IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI MANET
VENERABILI DEI SERVO DOMINICO LENTINI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum
multum, quia sine me nihil potestis facere »(Io 15, 5).
Iesu Christo, quemadmodum viti palmes, coniunctus, presbyter Dominicus Lentini
Patrem sanctitatis vita operibusque glorificavit atque, pastorali caritate
imflammatus, assidue in vinea Domini operatus est, in animarum salutem et in
regnum Dei proferendum operam suam efficaciter conferendo. Dignus hic Ecclesiae
minister Lauriae, in praesenti dioecesi Tursiensi-Lacunerulonensi, parentibus
Macario Lentini ac Rosalia Vitarella die XX mensis Novembris anno MDCCLXX ortus
est, atque eodem die Baptismatis fonte auctoratus est. A piis parentibus
religiose institutus, inde a pueritia cum Deo ambulavit. XIV annos natus
clericale vestimentum induit atque in natali pago permanens, illius loci
iuvantibus nonnullis sacerdotibus, aliquam doctrinam adeptus est. Exinde
Seminarium ingressus est dioecesis Policastrensis, ubi praestantem spiritalem
institutionem consecutus est. Sacro Presbyteratus ordine anno MDCCXCIII auctus,
studiose pro Christi grege adlaboravit, numquam humilem ac saepe aerumnosam
Lauriensis populi vitam deserens. Dei verbo strenue inservivit, quod efficacibus
ac solidis concionibus diffundebat, quas ipse corroborabat testificatione
perfectae fidelitatis erga Evangelium sacerdotaliaque officia cum peccatorum
conversionem et oboedientiam legum Dei Ecclesiaeque promptiorem obtineret. Ipsos
gratiae effectus pia Missae celebratione et Paenitentiae sacramenti
ministratione consequebatur, in qua quotidie multum diei insumebat. Sacerdos
cordis indivisi fidelitatem erga Deum cum fidelitate erga hominem coniungere
valuit atque singulis diebus misericordiae opera tum corporalia tum spiritalia
prompto animo exercuit. Ut proximum indigentem iuvaret omnes aerumnas patiebatur
atque ut peccatorum conversionem a Deo impetraret, precationes et obsecrationes
agebat necnon suum corpus gravibus paenitentiis et castigationibus afficiebat.
Dilectione vera ac actuosa permotus, religiosam culturalemque iuvenum
institutionem coluit atque illorum haud pauci sacerdotes vel aestimati artifices,
Dei Servo etiam docente, facti sunt. Socialem pacem et familiarum concordiam
curavit. Ut suam pastoralem actionem sustineret, quae interdum censura affecta
est, iuverunt cum Deo coniunctio, Eucharistia, assidua precatio, in Virginem
Mariam pietas, boni Pastoris imitatio. Dei superiorumque ecclesiasticorum
voluntati, parens atque a mundi vanitatibus, honoribus, commoditatibus, divitiis
seiunctus, instrumentum solatii pacisque in Dei manibus fuit, qui eum
peculiaribus donis ac lata sanctitatis fama ditavit, quae post mortem etiam
mansit, quae die XXV mensis Februarii anno MDCCCXXVIII accidit.
Beatificationis Canonizationisque Causa ab Episcopo Policastrensi incohata est
anno MDCCCXLII. His a legibus illius temporis statutis completis, Decessor
Noster Pius XI, die XXVII mensis Ianuarii anno MCMXXXV, declaravit Dei Servum
heroum in modum theologales, cardinales hisque coniunctas virtutes exercuisse.
Nuper apud archiepiscopalem Curiam Neapolitanam, de quadam mira sanatione
inquisitio instituta est, Dei Servi intercessioni adscripta. Eventu illo
suetibus vestigationibus apud Congregationem de Causis Sanctorum favorabili cum
exitu excusso, Nobis coram die xvii mensis Decembris anno MCMXCVII decretum
super miro prodiit. Statuimus ergo ut beatificationis ritus Romae die XII mensis
Octobris anno MCMXCVII celebraretur. Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra
hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis,
Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi
Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi
Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta,
Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst
et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Eliae a Succursu Nieves die decima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die
vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a
Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Lindem d'Hooghvorst die undecima
Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana