SANCTUARIO BEATAE VIRGINIS MARIAE SUB
TITULO
«NOSSA SENHORA DAS NEVES» DICATO IN ARCHIDIOECESI
ET URBE
PARAHBENSI BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Maxime colitur a populo christiano Deipara Maria,
«quae signum sacrae virginitatis extulit, et intemeratae integritatis pium
Christo vexillum erexit» (S. Ambrosius, De institutione Virginis, V). Quam
quidem devotionem fovere cupientes libentes accepimus postulationem Venerabilis
Fratris Marcelli Pinto Carvalheira, Archiepiscopi Parahybensis, qui petivit ut
titulo Basilicae Minoris honestaretur Sanctuarium Beatae Mariae Virgini sub
titulo «Nossa Senhora das Neves» in urbe Parahybensi dicatum, in quo omnia
instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt nec non divinae
gratiae copiose a populo affluente recipiuntur. Confidimus sane fore ut,
intercedente Sancta Dei Genetrice Maria, hoc privilegium ad spiritale lucrum
Christifidelium adque fidem catholicam in illa regione corroborandam plurimum
proficiat.
De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut supra dictum
sanctuarium Beatae Mariae Virginis titulo et dignitate Basilicae Minoris
fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis
its quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX datum servanda sunt. Haec nunc et in posterum firma
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana