ECCLESIAE PAROECIALI SANCTO NICOLAO
DICATAE TARNOVIENSI,
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Nicolaus per multa misericordiae opera
pastoralemque suam industriam Christi factus est dispensator idoneus (cfr S.
Augustinus, Sermo LIV, 3); quare sacerdotibus et laicis exemplar praebetur
christianae fidei et caritatis.
Laetantes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Iosephi
Życiński, Episcopi Tarnoviensis, qui enixe petiit ut templum Sancto Nicolao
dicatum ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur. Plane fisi
fore ut per eiusdem Sancti exemplum et auxilium fideles Ecclesiae missionem
ferventer participent, audito consilio Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum atque certiores facti omnia instituta ad cultum
sollemniorem necessaria ibi accommodata esse, Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine statuimus ut ecclesia paroecialis dicata Sancto Nicolao, Episcopo et
Martyri, in loco vulgo dicto Bochnia in dioecesi Tarnoviensi, in posterum
dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis
huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae servanda sunt secundum Decretum
«de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana