VENERABILI DEI SERVAE MARIAE VINCENTIAE A SANCTA
DOROTHEA CHÁVEZ OROZCO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis »(Rom 5, 5). Dei caritatis praeclarum templum fuit humile forteque Matris Vincentiae a Sancta
Dorothea cor, quae Christo colendo ac laudando sese addixit, Evangelii semitas
cum decurreret itemque misericordiae opera cum faceret pro iis qui potissimum a
Domino diliguntur, qui sunt aegroti, pauperes, maerentes. Haec languentis
humanitatis benefica mulier die VI mensis Februarii anno MDCCCLXVII in Mexico
orta est, in oppido Cotija provinciae Michoacan, parentibus Aloisio Chávez et
Benigna Iesu Orozco, humilibus coniugibus ac ferventibus fidelibus, qui eidem
Baptismatis fonte auctoratae nomen Dorotheam indiderunt. Puella et adulescens
vitam in recessu exegit, Dei Ecclesiaeque leges servans ac simul sui spiritalis
aedificii fundamenta iaciens, quod in Dei voluntate tenenda innitebatur.
Guadalaiarae, quam eius familia petiverat, sese Deo devovere aegrotisque
inservire decrevit. Anno ideo MDCCCXCII ut aegrotorum ministra Sanctissimae
Trinitatis paroeciale valetudinarium ingressa est. Inibi, complures post
difficultates et vicissitudines, orta est Congregatio Ancillarum a Sanctissima
Trinitate et a Pauperibus, cuius Venerabilis Dei Serva habita est conditrix.
Anno MCMX vota temporalia professa est, nomen sibi adiciens Sororem Mariam
Vincentiam a Sancta Dorothea. In religiosa familia officia singulari praestantia
sustinuit. Magistra namque fuit noviciarum, antistita magni valetudinarii
Zapotlán El Grande atque ex anno MCMXIII generalis antistita. Anno MCMXV vota
sollemnia nuncupavit. Eius regimen spiritalibus fructibus caritatisque operibus
eminuit ac simul offensionibus aerumnisque, quas ipsa remisso animo toleravit.
Apud crucem suam consecrationem studiose coluit, Dei gloriam et Ecclesiae,
pauperum, aegrotorum suique Instituti bonum usque persequendo, quod Domino
favente ac prudenter Conditrice moderante, celeriter increvit. Peculiari cura
sui Instituti Sorores doctrina, scriptis, suae vitae exemplo, coluit. Regulam
votaque religiosa servavit, quod socias etiam docuit. Scripsit: « Tria vota
religiosa fiunt perfectum holocautoma omnium rerum quae haberi possunt: per
paupertatis votum extraria fortunae bona, castitate personalia corporis bona et
oboedientia intima animae bona postferuntur, ideo anima religiosa in vita
consecrata virginitatis simul et martyrii palmam consequi potest ». His effatis
fidelis, vitam suam Deo proximoque devovit. Atque id perseveranter magnaque cum
fiducia de Dei auxilio fecit, quod per fructuosam celebrationum liturgicarum
participationem, Dei verbi meditationem, assiduam precationem, ferventem
Passionis Iesu, Eucharistiae Redemptorisque Matris devotionem, missionis
Ecclesiae coniunctionem, mereri studuit. Novissimis suae vitae annis, cum iam
generalis antistitae haud gereret officium, sese impensius precationi et
contemplationi addixit atque ita se ad Dominum conveniendum comparavit, qui ad
se die XXX mensis Iulii anno MCMXLIX eam vocavit.
Sanctitatis fama, qua vivens
fruebatur, post eius mortem perstitit, ideo Archiepiscopus Guadalaiarensis anno
MCMLXVI Beatificationis Canonizationisque Causam incohavit. A iure praescriptis
perfectis rebus, Nobis coram, die XXI mensis Decembris anno MCMXCI, decretum
prodiit, quo declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales,
cardinales hiisque adnexas exercuisse. Die VII mensis Iulii anno MCMXCVII
decretum evulgatum est super miraculum, intercessioni eiusdem venerabilis
adscriptum. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die IX
mensis Novembris eiusdem anni.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam
Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos,
vota Fratrum Nostrorum Ludovici Pápai, Episcopi Iauriensis, Luciani Monari,
Episcopi Placentini-Bobiensis, et Ioannis Cardinalis Sandoval Íńiguez,
Archiepiscopi Guadalaiarensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Guillelmus Apor, Ioannes Baptista Scalabrini et Maria Vincentia a Sancta
Dorothea Chávez Orozco Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque
festum: Guillelmi Apor die vicesima tertia Maii, Ioannis Baptistae Scalabrini
die prima Iunii et Mariae Vincentiae a Sancta Dorothea Chávez Orozco die
undevicesima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Eximia haec mulier claras dedit
religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo
omnino addixit idque ceteras sorores docuit. Exoptamus igitur ut salutifera
Domini dona et Evangelii beneficia non modo sorores ipsae verum et homines
complures affatim adipiscantur eiusdem incitati exemplo.
Quae autem his
Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis
rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die IX mensis Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana