The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT FILIOS

VENERABILI DEI SERVO IOANNI BAPTISTAE SCALABRINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11,52). Domini vestigiis insistens, Ioannes Baptista Scalabrini episcopus singulari profecto modo sollicitus fuit de illis Christifidelibus qui, emigrationis causa, in alienis nationibus vitam degebant. Clarus ille Ecclesiae pastor, tertius ex octo filiis, ortus est die VIII mensis Iulii a. MDCCCXXXIX in oppido v. d. Fino Mornasco prope Italicam urbem Comum. Sacerdotio initiatus a. MDCCCLXIII, munus professoris et moderatoris Seminarii minoris Comensis nec non officium parochi magno cum animorum profectu exercuit. Papa Pius IX, Decessor Noster fel. rec., prae oculis habens apostolicum iuvenis sacerdotis zelum nec non pastoralem peritiam, eum Episcopum Placentinum constituit. Aetate illa saecularis humani cultus, Ioannes Baptista Scalabrini spiritalem vitam communitatis sibi concreditae corroboravit tum per cotidianum sacrum ministerium tum per navitatem caritatis operibus deditam atque per pauperibus praebitam opitulationem. Congregationes Missionariorum et Missionariorum a S. Carolo fundavit, ut pastoralem curam agerent de illis qui patriam reliquerant variis de causis atque emigrantibus Christi Evangelium nuntiarent, eorumque christianam vitam et culturam ita agerent ut ipsi quoque ad propagandam fidem quadam providentia curam impenderent. Ad catechesim multis modis tradendam, commentaria instituit quibus nomen «Il catechista Cattolico». Ob innumera apostolatus opera, a Pio IX iure meritoque titulo Catechismi apostolus est insignitus atque a Pio XII «Migrantium pater» est appellatus. Sacerdotale et episcopale munus exercens, coniunctionem cum Deo usque corroboravit Eucharistiae perdiligenti celebratione, contemplatione nec non cotidiana Sacrarum Scripturarum meditatione. Sacerdotibus suis totique dioecesi sibi creditae testimonium perhibuit singularis fidelitatis erga Deum et hominem, altae christianae spei nec non constantis animi in angustiis difficultatibusque superandis. Vir sapiens, vigilans divinum Pastorem exspectavit, qui eum ad se vocavit die I mensis Iunii anno MCMV, in sollemnitate Ascensionis Domini. Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMXXXVI ab Episcopo Placentino coepta est. Nosmet Ipsi, die XVI mensis Martii anno MCMLXXXVII, declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales et cardinales exercuisse. Felici deinde exitu mira sanatio pervestigata est apud Curiam Placentinam nec non apud Congregationem de Causis Sanctorum intercessioni Servi Dei adtributa. Die VII mensis Iulii anno MCMXCVII, «constare de miraculo» declaravimus, deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur Romae die IX mensis Novembris eiusdem anni. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ludovici Papai, Episcopi Iaurinensis, Luciani Monari, Episcopi Placentini-Bobiensis, et Ioannis Cardinalis Sandoval Iniguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Guillelmus Apor, Ioannes Baptista Scalabrini et Maria Vincentia a Sancta Dorothea Chávez Orozco Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Guillelmi Apor die vicesima tertia Maii, Ioannis Baptistae Scalabrini die prima Iunii et Mariae Vincentiae a Sancta Dorothea Chávez Orozco die undevicesima Iulii in Iocis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris Nostris decrevimus nunc et in posterum atque ubique terrarum rata et firma perstare volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top