PAROECIALE TEMPLUM SANCTO LAMBERTO
EPISCOPO ET MARTYRI
DICATUM IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI ULTRAIECTENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Insigne templum hoc, superiore saeculo
aedificatum, catholicam operam pietatisque studium testificatur. Ibidem quoque
Beatae Mariae Virginis «Kevelaer» effigies quae servatur non modo ipsum sacrum
aedificium decorat ac locupletat, verum et fideles ad caelestis Matris
dilectionem suaviter allicit. Pastoralis praeterea ibidem actio efficaciter
explicatur ad communitatis ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His
ob oculos habitis rebus, Venerabilis Fratris Nostri Hadriani S.R.E. Cardinalis
Simonis, Archiepiscopi Ultraiectensis, precibus occurrendum sine cunctatione
censuimus, qui suum tum ostendens postulatum tum suorum fidelium, enixe
efflagitavit ut paroeciale templum Sancto Lamberto episcopo et martyri dicatum,
quod in loco «Hengelo» invenitur, in ipsius archidioecesi, in Basilicarum
Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus,
Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta
mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et
privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum
iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX
evulgatum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.
Perquam decet tandem Ecclesiae testes convenientibus laudis extollere, qui
vitam suam pro Christi nomine tradere non dubitarunt. Ad eos igitur mentem et
animum referentes qui nunc sunt fideles, studiosius ad eorum exempla imitanda
adque probanda incepta suscipienda incitantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana