BEATAE MARIAE VIRGINIS «REGINAE FAMILIARUM» IMAGO,
QUAE
PAROECIALI IN TEMPLO OPPIDI «KOŚCIERZYNA» ASSERVATUR,
NOMINE ET AUCTORITATE
SUMMI PONTIFICIS CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ab antiquis iam temporibus omnium ordinum
fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, pro comperto habentes
superna se beneficia indulgenter accepturos ac certa auxilia adepturos. Nos vero
hanc pietatem cupimus quam latissime augeri et proferri, ideoque occurrendum
censuimus postulatis Venerabilis Fratris Ioannis Szlaga, Episcopi Pelplinensis,
qui poposcit, ut insignis imago Beatae Mariae Virginis «Reginae Familiarum», in
paroeciali templo oppidi Kościerzyna servata, nomine auctoritateque Nostra
pretioso diademate coronaretur. Itaque, probatis iis quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine,
concedimus ut Beatae Mariae Virginis imago, quam supra memoravimus, pretioso
diademate nomine Nostraque auctoritate redimiri possit, ob oculos videlicet
sacrae liturgiae habitis praescriptis.
Ceterum omnes noverunt inter Polonas gentes flagranti sane animo coli
Virginem Mariam. Ipsa enim per saeculorum decursum veluti propugnaculum habita
est ad fidem integre servandam ac proprium cultum et humanitatem tuendam.
Exemplo quoque sanctorum inflammati exoptamus ut inibi fideles, Virginis
imagine eximiis honoribus elata, ad maiorem in caelestem Matrem pietatem
concitentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana