TEMPLUM PAROECIALE DEO DICATUM IN
HONOREM SANCTI KUNIBERTI
EPISCOPI IN COLONIA AD GRADUM BASILICAE
MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Prae oculis semper habentes spiritale
Christifidelium bonum, laetamur sane quotiescumque occasio Nobis datur divinum
cultum diffundendi atque sacras in toto orbe aedes exornandi. Ideoque, cum
Venerabilis Frater Noster Ioachim Meisner, Archiepiscopus Coloniensis, cleri
populique vota interpretatus, rogaverit ut templum paroeciale Deo dicatum in
honorem Sancti Kuniberti episcopi in Colonia situm ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, petitioni libenti animo
obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus
ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus
rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana