The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT TRINITAS

ECCLESIA PAROECIALIS SANCTISSIMAE TRINITATI DICATA
IN OPPIDO V.D. «KROSNO» AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ut Trinitas glorificetur, ex qua omnia oriuntur et ad quam omnia vergunt» (Tertio millennio adveniente, 55), nullam omnino omittere volumus occasionem populi Dei pietati favendi, praesertim hoc tempore praeparationis ad Magnum Iubilaeum anni MM.

Libentes idcirco concedimus postulationi Venerabilis Fratris Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, petenti ut templum paroeciale in oppido v.d. «Krosno» exstans dignitate Basilicae minoris exornetur, confisi sane fore ut hoc privilegium haud parum conferat ad bonum populi Dei illius archidioecesis adque divinam gratiam abundantius super ipsum fundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potentate Nostra Apostolica, per has Litteras statuimus, ut Ecclesia paroecialis Sanctissimae Trinitati dicata in oppido v.d. «Krosno», titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, datum servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top