Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSUEVERUNT ROMANI

ECCLESIA SANCTAE SOPHIAE, IN VIA CORNELIA SEU BOCCEA SITA,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Consueverunt Romani Pontifices, Nostri Decessores, sacra templa, quae in catholico orbe singulari refulgent decore, iustis honoribus privilegiisque ditare. Quibus adscribenda esse videtur ecclesia Sanctae Sophiae in Via Cornelia seu Boccea hic Romae dicata, quae pia voluntate Cardinalis Iosephi Slipyi, Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum, viri insignis fide, bo. mem., est aedificata uti centrum sacerdotalium vocationum ac, praesertim, spiritualis vitae pro fidelibus eiusdem ritus alma in Urbe degentibus. Quapropter, cum Venerabilis Frater Ivanus Choma, Episcopus titulo Patarensis, nomine Archiepiscopatus Maioris Leopolitani Ucrainorum, litteris die VI mensis Novembris superiore anno datis, cleri populique vota etiam expromens, postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, praecipuae benevolentiae documentum dilectis Ucrainis filiis cupientes praebere, memorati Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis its quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam, quam diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine exornatis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana