PAROECIALE TEMPLUM SANCTO IOSEPH DICATUM
IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI ROSARIENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Praeclarum hoc templum, ineunte hoc saeculo
aedificatum, catholicam operam pietatis et studium in S. Iosephi testificatur.
Insignis enim huius Caelitis spectatam vitam ac patrocinium usque extulit
catholica Ecclesia eiusdemque virtutes fidelibus cunctis praebuit imitandas.
Pastoralis praeterea ibidem actio efficaciter explicatur ad communitatis
ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His ob oculos habitis rebus,
Venerabilis Fratris Eduardi Vicente Miras, Archiepiscopi Rosariensis, precibus
occurrendum sine cunctatione censuimus, qui suum tum ostendens postulatum tum
suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Sancto Ioseph, Sponso
Beatae Mariae Virginis, dicatum, quod Rosariensem intra urbem reperitur, in
ipsius archidioecesi, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae
statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes,
factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum
aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae minoris dignitate
honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa
pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae minoris»
die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX evulgatum, quibuslibet minime
obsistentibus rebus. Magnopere tandem memorare placet S. Ioseph domesticas
virtutes et familiae cultum. Ad has res igitur mentem et animum referentes qui
nunc sunt fideles, studiose praecipua haec instituta servent et assidue colant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana