TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI
ALEXANDRI IN URBE
AC DIOECESI BERGOMENSI AD GRADUM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Alexander, martyr, qui libere mortem in
testimonium fidei est amplexus, merito a populo Bergomensi pie invocatur.
Volentes etiam Nos eum venerari, libentes postulationem Venerabilis Fratris
Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, accepimus ut ecclesia paroecialis Deo
dicata in honorem sancti Alexandri martyris, v.d. «in Colonna» dignitate
basilicae minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem etiam architectonice
et liturgice aequo modo aedificatam atque ornatam esse, eiusmodi petitioni sine
mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancto Alexandro, cuius
reliquiae ab antiquo tempore ibidem religiose custodiuntur, hoc privilegium ad
populi Dei illius regionis unitatem adque eius devotionis emolumentum haud parum
conferat.
De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis
in urbe Bergomensi Deo dicata in honorem S. Alexandri martyris, v.d. «in
Colonna», titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et
privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De
titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum,
servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana