The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES INCOLENTES

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE PIE SERVATUR IN ECCLESIA
 PAROECIALI LOCO V.D. «POWSIN» IN ARCHIDIOECESI VARSAVIENSI, PRETIOSO
 DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles incolentes locum v.d. «Powsin» ipsique proximi archidioecesi Varsaviensi, sacram imaginem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Matka Boża Tęskniąca» tribus abhinc saeculis peculiari veneratione prosequuntur, caelestiumque gratiarum copiam precantur sibi suisque. Qua re motus Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Card. Glemp, Archiepiscopus Varsaviensis, rogavit, ut imaginem illam pretioso diademate Nostro nomine et auctoritate posset redimire. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis sub titulo «Matka Boża Tęskniąca», pie custoditae in ecclesia paroeciali loci v.d. «Powsin» in archidioecesi Varsaviensi, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus quidem per celebrationem eiusmodi fore ut omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Februarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top