The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIUM CHRISTIFIDELIUM

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE PIE SERVATUR IN ECCLESIA
 PAROECIALI LOCO V.D. «SKRZYNSKO» IN DIOECESI RADOMENSI, PRETIOSO
 DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Omnium Christifidelium spiritale curantes bonum, Beatae Mariae Virginis propagare volumus cultum, quae eminenter et singulariter turn virginis tum matris exemplar praebet. Ideoque, cum Venerabilis Frater Eduardus Materski, Episcopus Radomensis, rogaverit ut imaginem Virginis cum Iesu Infante quae sub titulo «Staroskrzynska» in sanctuario-ecclesia paroeciali loci v.d. Skrzynsko in dioecesi Radomensi pie colitur, pretioso diademate posset ipse redimire, petitioni illi libenti animo obsecundamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli partes committimus ut memoratae imagini Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus quidem per celebrationem eiusmodi fore ut omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Februarii anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top