IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE PIE
SERVATUR IN SANCTUARIO
LOCI V.D. «CZARNA» IN DIOECESI
RADOMENSI, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE
SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Vitae christianae incrementum varia ratione
foventes, magnopere curamus ut pietatem erga Beatam Mariam Virginem, quae
praecellit inter humiles et pauperes Domini, incitemus. Cum igitur Venerabilis
Frater Eduardus Materski, Episcopus Radomensis, petierit ut gratiosam imaginem
Virginis, quae sub titulo «Educatricis» in sanctuario loci v. d. «Czarna»
in dioecesi Radomensi pie colitur, pretioso diademate posset redimire,
petitioni illi libenti animo obsecundare volumus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli partes committimus ut memoratae
imagini Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum
liturgicum ritum. Speramus fore, ut omnes Christifideles qui eandem venerantur
imaginem, ad altiorem etiam spiritalis vitae approbandam rationem incitentur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud s. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Februarii
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana