BEATA MARIA VIRGO, TITULO «NUESTRA
SEÑORA DE LOS ANGELES» INVOCATA,
PATRONA APUD DEUM XETAFENSIS DIOECESIS
IN HISPANIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – A clero et populo dioecesis Xetafensis, quam
Nosmet Ipsi anno MCMXCI constituimus, singulari veneratione colitur Deipara
Virgo, titulo «Nuestra Señora de los Angeles» invocata utpote sua providentissima
Mater, sapiens Magistra et augusta Regina. Qua re ductus, Venerabilis Frater
Franciscus Iosephus Pérez y Fernández-Golfín, Episcopus memoratae Sedis,
communia excipiens vota, electionem beatae Mariae Virginis titulo, quem diximus,
invocatae in Patronam apud Deum dioecesis suae rite probavit atque, litteris die
IX mensis Ianuarii hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio
secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam Instructionis «de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam
sollertis Pastoris preces audire, cum constet has electionem et approbationem
ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac
in re egit, summa, qua fungimur, potestate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modum beatam Mariam Virginem, titulo «Nuestra Señora de los
Angeles» invocatam, Patronam apud Deum dioecesis Xetafensis confirmamus,
omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas
consequentibus. Quod faustum ac felix sit isti cunctae ecclesiali Hispanicae
communitati Nobis sane carissimae. Denique volumus has Litteras religiose
servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Februarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana