The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD PLENIOREM

TEMPLUM PAROECIALE DEO DICATUM IN HONOREM SANCTORUM PETRI,
 MARCELLINI ET ERASMI, MARTYRUM, IN LOCO V.D. «BESANA BRIANZA»
IN ARCHIDIOECESI MEDIOLANENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad pleniorem cum Christo firmandam Christifidelium coniunctionem, libenter quidem occasionem capimus divinum cultum diffundendi atque sacras in toto orbe aedes exornandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Noster Carolus Maria S.R.E. Cardinalis Martini, Archiepiscopus Mediolanensis, cleri populique vota interpretatus, rogaverit ut templum paroeciale Deo dicatum in honorem sanctorum Petri, Marcellini et Erasmi, martyrum, in loco v.d. «Besana Brianza» in archidioecesi Mediolanensi situm, ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, petitioni illi libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top