Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI CLEMENTIS, PAPAE ET MARTYRIS, QUOD IN
 GERMANIAE URBE HANNOVERA INTRA FINES HILDESIENSIS DIOECESIS EXSTAT,
 AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Hildesiensis dioecesis merito celebratur templum paroeciale sancti Clementis, papae et martyris, in Germaniae urbe Hannovera, genere baroco Venetiano, ut appellant, aedificatum, ubi pie custodiuntur reliquiae beati episcopi Nicolai Stensen. Quod quidem constat esse quendam fontem religiosae vitae eiusdem communitatis necnon notum centrum operum pastoralium et caritatis praesertim pro egenis et populis Croatiae, Africae et Boliviae versantibus in necessitate. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Homeyer, Episcopus memoratae Sedis, litteris die XXV mensis Februarii anno MCMXCIV datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Germaniae filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana