The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ALTERO AD FINEM

VENERABILI SERVO DEI VINCENTIO EUGENIO
BOSSILKOV BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Altero ad finem vergente millennio, Ecclesia rursus facta est martyrum Ecclesia. Fidelium persecutio - scilicet sacerdotum, religiosorum laicorumque - magnam ubique terrarum fecit martyrum sementem . . . Testimonium hoc non est de memoria deponendum » (Tertio millennio adveniente, 37).

Haec martyrum Ecclesia » medio hoc saeculo praeclarum quidem protulit exemplar Vincentium Eugenium Bossilkov, Episcopum Nicopolitanum, sodalem Congregationis Passionis Iesu Christi. Coram iudicibus propter Christi nomen ductus, secundum Spiritum Patris qui in ipso operatus est respondit (cfr Mt 10, 20), atque usque ad sanguinis effusionem fidelitatem servavit erga divinum Magistrum eiusque Ecclesiam.

Natus est die XVI mensis Novembris anno MCM ab Aloisio et Beatrice Djantova, in pago Belene, in dioecesi Nicopolitana in Bulgaria. Domini vocationem secutus, Congregationem Passionis I. C. ingressus est et anno MCMXX prima vota nuncupavit. Tribus elapsis annis professionem edidit perpetuam, consuetis votis religiosis illud Passionistarum proprium addendo, videlicet in cordibus fidelium gratam Christi Passionis memoriam promovendi. Post ordinationem sacerdotalem, die XXV mensis Iulii anno MCMXXVI susceptam, studia sua prosecutus est Romae apud Pontificium Institutum Orientale, ubi lauream adeptus est. Patriam repetiit dioecesim atque muneribus functus est a secretis Episcopi atque curionis, primum ecclesiae cathedralis Nicopolitanae, sitae in loco Roussé, ac deinde, annis MCMXXXIV-MCMXLVI, rusticae paroeciae Bardarski Gheran, ubique actuosam exercendo navitatem. Altero bello mundiali saeviente, incommoda et angustias participavit fideles suos sublevando plurimosque servando Hebraeos a legum impositarum iniuriis.

Mense Septembri anno MCMXLIV exercitus Foederatarum Civitatum Socialisticarum Sovieticarum invadit Bulgariam et regimen ibi constituit communistarum: et ipse saevam perpessus est persecutionem.

Post Episcopi Damiani Theelen mortem, Vincentius Eugenius Bossilkov nominatus est Administrator Apostolicus dioecesis Nicopolitanae; die xxvl mensis Iulii anno MCMXLVII electus Ordinarius eiusdem Sedis, primus fuit Natione Bulgariae autochthonus Episcopus. Stemma « Iustitia et caritate sibi elegit, idemque fuit eius pastoralis industriae ratio in difficilioribus rerum adiunctis. Anno MCMXLVIII communistarum regimen scholas catholicas compressit: sereno et forti animo ille eventibus occurrit, devotionem in Passionem Christi, in Eucharistiam et Immaculatam Virginem Mariam adaugens. Eodem anno Romam adiit suamque erga Apostolicam Sedem confirmavit fidelitatem. Suadentibus quibusdam ut regressum in patriam tardaret, respondit: « Pastor sum gregis mei: gregem deserere non licet ». Ingravescentibus vexationibus, perquisitiones passus est, insectationes et calumnias; invictus cuiusdam nationalis ecclesiae repudiavit condicionem. Die XVI mensis Iulii anno MCMLII comprehensus est et in carcerem deductus, delationis accusatus et coniurationis. Mortem obiit die XI mensis Novembris anno MCMLII, in carcere, Sophiae, per internecionem a manuballista inductam, postquam verus assecla Christi professus est: « Nolo gratiam petere, quia animadverto Dominum mihi gratiam concedere accipiendi mortem . Novit quidem ille bonus Pastor, « animam suam dare pro ovibus suis » (Io 10, 11). Corpus eius, in fossa communi sepultum, amplius non est inventum.

Crevit fama martyrii, at propter civiles vicissitudines Causa Beatificationis seu declarationis martyrii tantum anno MCMLXXXV inchoata est, apud Curiam dioecesis Urbinatensis-Urbaniensis-Sancti Angeli in Vado, in Italia. Peractis rebus iure statutis, die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV promulgatum est coram Nobis Decretum de martyrio. Quapropter decrevimus ritum beatificationis Romae peractum iri die XV mensis Martii anno MCMXCVIII.

Hodie igitur in Petriana Basilica inter sacra hanc elocuti sumus Beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Petri Christov, Episcopi Nicopolitani, Luciani Monari, Episcopi Placentini-Bobiensis, et Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Eugenius Bossilkov, Birgitta a Iesu Morello et Maria a Monte Carmelo Sallés y Barangueras Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Eugenii Bossilkov die decima tertia Novembris; Birgittae a Iesu Morello die quarta Septembris; et Mariae a Monte Carmelo Sallés y Barangueras die sexta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

His quidem rite edictis, modo annuntiatos beatos Ipsi Nos debita devotione sumus venerati, admirantes tantam ipsorum pro Domini amore alacritatem, omnesque christifideles de eorum virtutibus et vita breviter edocuimus eosque simul exhortantes ad beatorum fidem et bonis in operibus explendis constantiam pie imitandam.

Quae autem hic sunt statuta, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Sumrni Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top