VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A MONTE CARMELO SALLÉS Y
BARANGUERAS
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus Sancti
et immaculati in conspectu eius in caritate (Eph 1, 3-4). Conscientia
vocationis ad vitam coram Deo in caritate gerendam Venerabilem Servam Dei Mariam
a Monte Carmelo Sallés y Barangueras tam in vita personali quam in opere
apostolico sustentavit magnamque ei tribuit vim ad dolores sustinendos et
discrimina superanda in sequela Christi. A parentibus Iosepho Sallés y Vail et
Francisca Barangueras y de Plannel nata est Ausaniae in Hispania die IX mensis
Aprilis anno MDCCCXLVIII. Minorissae Litteras didicit apud collegium «Societatis
Mariae», cuius Marialis spiritalitas eam fulcivit ut intentiore animo viveret
dogmaticam recentem definitionem Immaculatae Conceptionis. Ad Deiparae pedes
provoluta, in Sanctuario Dominae Nostrae a Monte Serrato dicato, se vocari
percepit ut totam Christo se dederet. Anno MDCCCLXIX, eucharistico allecta
spiritu quo Sorores Adoratrices Sanctissimum Sacramentum colere consueverant, in
pago Gracia tirocinium iniit, quod sequenti anno reliquit, quia consilium cepit
humanae et christianae mulierum promotionem fovendi. De spiritalis moderatoris
consilio, anno MDCCCLXXI ingressa est Congregationem Tertiariarum
Dominicanarum, quae puellis instituendis navabant operam, atque noviciatus
expleto tempore religiosam emisit professionem. Munera docentis, moderatricis
scholae nec non Antistitae communitatis Barcinonensis optime explevit.
Quibusdam exortis difficultatibus, Institutum reliquit atque cum aliis septem
sororibus anno MDCCCXCII in urbe Burgo Congregationem Conceptionistarum
Missionariarum ab Instructione condidit, quam Decessor Noster sanctus Pius X
anno MCMVIII approbavit. Serva Dei, quae Antistita generalis exstitit quoad
vixit, diligenter curavit institutionem spiritalem et culturalem Sororum, quas
voluit «sicut fontem qui, per studium et orationem, scientia et virtute
impletur». Optabat enim ut in propriis collegiis institutio amplior quam in
aliis traderetur, ea tamen condicione ut congrueus inter fidem et culturam
gradus servaretur. «Instructio aiebat – ex se ipsa non sufficit; ingredi
necesse est in ambitum pietatis, sese in animas puellarum immittere ad eas cum
Christo coniungendas». Per undeviginti annorum spatium Venerabilis Dei Serva
tredecim in Hispania condidit communitates, collegia aperuit, pluribusque
cuiusque generis difficultatibus coacta est mederi. Omnibus exemplum exstitit
fidelitatis erga Deum et Ecclesiam. Meritis onusta, obiit in Christo die XXV
mensis Iulii anno MCMXI. Sanctimoniae fama, quae eam viventem instruebat, post
eius obitum auxit, quapropter Episcopus Matritensis anno MCMXLVI causam
incohavit beatificationis et canonizationis. Servatis de iure servandis, Nosmet
Ipsi die XVII mensis Decembris anno MCMXCVI declaravimus Servam Dei virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas heroum in gradum exercuisse. Deinde
examini subiecta est mira quaedam sanatio, intercessioni eiusdem Venerabilis
Servae Dei adscripta, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII
decretum prodiit super miraculo, qua de re statuimus ut ritus beatificationis
die XV mensis Martii anno MCMXCVIII Romae celebraretur. Hodie igitur in Vaticana
Basilica, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum
Nostrorum Petri Christov, Episcopi Nicopolitani, Luciani Monari, Episcopi
Placentini-Bobiensis, et Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Vincentius Eugenius Bossilkov, Birgitta a Iesu Morello et Maria a Monte Carmelo
Sallés y Barangueras Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum:
Vincentii Eugenii Bossilkov die decima tertia Novembris; Birgittae a Iesu
Morello die quarta Septembris; et Mariae a Monte Carmelo Sallés y Barangueras
die sexta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero hisce Litteris
decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, contrariis rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana