The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

GLORIA ET SPLENDOR

VENERABILI SERVO DEI CYPRIANO MICHAELI IWENE
TANSI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam - Gloria et splendor huius temporis Africanae evangelizationis insigniter collustrantur a sanctis quos recens Africa Ecclesiae donavit (Adhort. Apost. Postsynod. Ecclesia in Africa, 33). Donum quidem optimum quo Africa populum Dei exornavit habendus est presbyter Cyprianus Michael Iwene Tansi, qui, fidelis erga suam ipsius vocationem et missionem, pastorali auctoritate et fecunda vitae contemplationis humilitate Christum Iesum nuntiavit. In pago Igboezunu prope urbem Aguleri in archidioecesi Onitshana anno MCMIII a parentibus non christianis natus, anno MCMXII baptismalli lavacro est ablutus. Honestis praeditus moribus; navae operae deditus, pietatis, orationis et studii officio addictum se praebuit. Eucharisticum mysterium peculiari prosecutus est cultu. Magistri diplomate honestatus, in disciplinas tradendas summopere incubuit. Viginti annos natus munus assumpsit moderaminis scholae urbis Aguleri. Cum vero percepit se a Deo ad sacerdotale ministerium vocari, incunctanter respondit, et, quovis sublato impedimento, Seminarium est ingressus. Presbyteratus ordine auctus est die XIX mensis Decembris anno MCMXXXVII.

Diversis in locis frugiferum apostolatum explicavit; prius sociam praestitit operam parocho loci Nnewi, postea ipsum parochi munus assumpsit exercuitque in locis Danukofia, Akpur et Aguleri. Ubique Verbum Dei alacriter nuntiavit, omnes hortatus ad Evangelii Ecclesiaeque leges observandas. Peculiari sollicitudine curavit matrimonia recte ineunda, pastorale ministerium inter familias gerendum, mulieris dignitatem tuendam. De vocationibus ecclesiasticis sollicitum se exhibuit; promptus exstitit ad infirmos, leprosos et pauperes invisendos nec non ad culturae morumque gradum suae gentis extollendum. Caritatis et paenitentiae spiritu clarus, plura incommoda oppetiit in utilitatem communitatum sibi creditarum, alios semper sibi praeponens. Vir gentis suae studiosus, simul vir Dei voluntati fidelis, diuturnae orationi et contemplationi prorsus dicatus. Dum vitam pro grege insumeret, plane intellexit se a Domino invitari ad patriam necessariosque relinquendos. De episcopi sui consensu, anno MCML ingressus est Monasterium Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae, in comitatu Licestriensi situm, in Anglia, fiducia plenus se vitam monasticam in Afri- cam transferre posse. Anno MCMLVI vota perpetua nuncupavit. In humilitate et in silentio communionem cum Deo intimiorem reddidit, semet ipsum abnegavit, oboedientiam ad rem deduxit, Regulam observavit. A mundi illecebris se abstrahens, fide, spe et caritate suscepit iter cum Deo, quem laudibus extulit cuique sancte et fideliter serviit. Meritis plenus et sanctitatis fama circumdatus, die XX mensis Ianuarii anno MCMLXIV pie in Domino obdormivit. Causa beatificationis et canonizationis anno MCMLXXXVI incohata est apud Curiam archidioecesis Onitshanae. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die IV mensis Iulii anno MCMXCV declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroum in gradum exercuisse. Die XXV mensis Iulii insequentis anni Nobis coram Decretum prodiit super miraculo, Onitshae anno MCMLXXXVI patrato et intercessioni eiusdem Servi Dei ascripto. Statuimus ergo ut ritus beatificationis die XXII mensis Martii anno MCMXCVIII in Nigeria celebraretur, occasione Nostri Apostolici itineris in illam nationem. In Nostra igitur Apostolica Nigeriae visitatione, quam mense Martio anno MCMXCVIII peregimus, intra Missarum sollemnia, multis adstantibus fratribus Nostris Episcopis, presbyteris, nec non plurimis Christifidelibus, auxilio Spiritus Sancti invocato, hanc protulimus formulam:

Acceding to the request of our brother, Albert Obiefuna, Archbishop of Onitsha and President of the Catholic Bishops Conference of Nigeria, of many other brothers in the episcopate, of many of the faithful, and of the Cistercian monastic family, and after consultation with the Congregation for the Causes of Saints, by our Apostolic Authority we declare that the Venerable Servant of God, Cyprian Michael Iwene Tansi, shall hereafter be invoked as Blessed, and that his feast shall be celebrated every year on the twentieth day of January, the date of his birth to eternal life, in the places and according to the norms established by Church law. In the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Spirit.

Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Lagorensi in urbe, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top