SANCTUS LAURENTIUS, DIACONUS ET MARTYR,
PATRONUS CAELESTIS DIOECESIS POSEGANAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christianae virtutis mirabilem considerans
constantiam, quam "sanctus Laurentius factis probavit" (S. Ambrosias,
Ep., 7,
37), simulque ad artiorem Romana cum Ecclesia coniunctionem efficiendam
dioecesis Posegana praeclarum diaconum in Patronum caelestem nuper elegit, qui
ab antiquis temporibus illa in regione maxime colebatur. Quare Venerabilis
Frater Antonius Skvorcevic, Episcopus Poseganus, communia cleri et populi
fidelis vota excipiens, electionem sancti Laurentii, diaconi et martyris, in
Patronum apud Deum dioecesis Poseganae rite approbavit atque petivit ut
huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos piis eiusdem
Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis,
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum sanctum Laurentium, diaconum et martyrem, in Patronum apud
Deum dioecesis Poseganae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol.
LXV [1973], 276-279). Volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Aprilis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana