The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UNIVERSOS COHORTAMUR

ECCLESIAE PAROECIALI ASSUMPTIONIS BEATAE VIRGINIS MARIAE
DICATAE IN LOCO V.D. «KRZESZÓW», IN DIOECESI LEGNICENSI,
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Universos cohortamur homines ut, secundum proprias traditas consuetudines, cotidie cum Virgine Maria spiritalem communionem renovent cum eaque Filii mysteria, praesertim Sanctum Rosarium recitantes, denuo percurrant (cfr Vita consecrata, 95). Humiles ideo benevolenter accepimus preces Venerabilis Fratris Thaddaei Rybak, Episcopi Legnicensis, petentis ut titulo Basilicae Minoris honestaremus templum paroeciale Sanctuarium Assumptioni Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Krzeszów» dicatum, in quo omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt nec non divinae consolationes copiose a populo affluente recipiuntur.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostrae Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem Assumptionis Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Krzeszów» in dioecesi Legnicensi, titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Confidimus quidem fore ut, Redemptoris Matre intercedente, hoc privilegium ad spiritale bonum Christifidelium adque fidem catholicam in ilia dioecesi corroborandam plurimum proficiat. Haec autem nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Aprilis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top