TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM BMV SUB
TITULO «VIRGA JESSE»
IN DIOECESI HASSELETENSI AD GRADUM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Oculos Nostros ad Redemptoris Matrem
attollentes, quae cunctis Christifidelibus tamquam exemplar virtutum
praefulget, libenter quidem occasionem capimus Marialem cultum diffundendi
atque sacras in toto orbe aedes nomine Virginis Mariae honestatas exornandi.
Ideo, cum Venerabilis Frater Paulus Schruers Episcopus Hasseletensis, cleri
populique vota interpretatus, rogaverit ut templum Deo dicatum in honorem
Beatae Mariae Virginis sub titulo «Virga Jesse» in dioecesi Hasseletensi
situm, ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, petitioni libenti animo
obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus
ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur,
omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite
competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana