SANCTUARIUM CIVITATIS CASTELLI
DIOECESIS, QUOD IN LOCO
«COLLE DI CANOSCIO» EST DICATUM BEATAE MARIAE
VIRGINI
TITULO «MADONNA DEL TRANSITO» INVOCATAE,
AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Civitatis Castelli dioecesis
merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo «Madonna del
Transito» invocatae, quod exstat in loco «Colle di Canoscio» et quo fideles
ex finitimis etiam regionibus frequentes accedunt veneraturi antiquam
pulchramque depictam imaginem Dormitionis Deiparae Genetricis ab Eminentissimo
Cardinale Seraphino Vannutelli, nomine Petriani Canonicorum Collegii, anno
MDCCCLXXXVIII sollemni ritu coronatam. Constat insuper hoc templum notum esse
centrum cultus marialis eiusdem dioecesis. Qua re, cum Venerabilis Frater
Peregrinus Thomas Ronchi, Episcopus memoratae Sedis, litteris die VII mensis
Octobris superiore anno datis, cleri populique sui quoque expromens vota,
postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus,
Nos, paternae benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus
perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis,
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris
gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis
tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix
sit cunctis eidem Virgini devotis ac perennis grataque simul exstet memoria DCL
annorum e quibus eius venerata imago efficta est. Has denique Litteras nunc et
in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana