IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
HI SUNT QUI
VENERABILI DEI SERVIS MARIAE GABRIELAE
HINOJOSA Y NAVEROS
ET VI SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et
laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Ideo sunt ante
thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius » (Apc 7, 14-15).
Apocalypsis verba de Venerabilibus Dei Servis Maria Gabriela et VI Sociis etiam
dici possunt, Monialibus scilicet Visitationis S. Mariae, quae, postquam
complures annos in contemplationis quiete exegerunt, magnam tribulationem sunt
expertae belli civilis Hispanici persecutionisque adversus Ecclesiam, atque
coronam martyrii adeptae, caelestem Ierusalem victrices sunt ingressae.
Septem
hae Christi discipulae ad Primum Monasterium Visitationis Matritense
pertinebant ipsaeque in suo loco manserunt, cum, ineunte anno MCMXXXVI, Oronoz
oppidum Navarrae provinciae petiverunt earum sociae, ut propiora praesentioraque
in dies persecutionis pericula effugerent. Parvam manum illarum quae in
monasterio manserant regebat Mater Maria Gabriela, saeculari nomine appellata
Maria a Refugio Hinojosa Naveros. Ea die XXIV mensis Iulii anno MDCCCLXXII
Alhamae Granadae orta est ipsaque anno MDCCCXCIV vota religiosa nuncupavit;
nonnullos annos communitatem rexit atque in Regula observanda, eucharistica
marialique pietate itemque in socias caritate eminuit. Sociae fuerunt:
- Soror
Teresia Maria (saeculari nomine Laura Cavestany Anduaga), quae die XXX mensis
Iulii anno MDCCCLXXXVIII apud Portum Gaditanum Gadium orta est; vota religiosa
anno MCMXVI nuncupavit; perfectionem affectans, votum fecit vel in minimis
rebus Domino ut esset fidelis;
- Soror Iosepha Maria (saeculari nomine Maria
Carmeli Barrera Izaguirre), quae die XXIII mensis Mai anno MDCCCLXXXI in pago
El Ferrol Coronae orta est; anno MCMXX vota religiosa nuncupavit sacram
Eucharistiam potissimum coluit;
- Soror Maria Agnes (saeculari nomine Agnes
Zudaire Galdeano), quae die XXVIII mensis Ianuarii anno MCM in oppido Echávarri
Navarrae nata est; vota religiosa anno MCMXX nuncupavit; simplicitate,
humilitate ac servitii spiritu effulsit;
- Soror Maria Caecilia (saeculari
nomine Maria Felicitas Cendoya Araquistain) quae Azpeitiae Guipúzcoae die X
mensis Ianuarii anno MCMX orta est; vota religiosa anno MCMXXXII pronuntiavit;
Dei voluntas suprema eius vitae fuit lex;
- Soror Maria Angela (saeculari nomine
Martina Olaizola Garagarza), quae apud Garinum Guipūzcoae die XII mensis
Novembris anno MDCCCXCIII orta est: vota religiosa pronuntiavit anno MCMXXXLV;
silentii et humilitatis exercuit virtutem;
- Soror Maria Gratia (saeculari
nomine Iosepha Ioachima Lecuona Aramburu) in oppido Oyarzun Guipúzcoae die II
mensis Iulii anno MDCCCXCVII orta est; vota religiosa anno MCMXXXLV nuncupavit;
religiosae perfectioni usque studuit. Periculis augescentibus, mense Iulio anno
MCMXXXVL manipulus hic Monialium Monasterium reliquit atque diaetam quandam
petiit, ubi ipsae precantes sese ad martyrium comparaverunt. Etsi licebat, nulla
Monialis se seiungi a ceteris sociis passa est, quae fide et caritate
coniunctae, una Calvarii viam ascenderunt. Die xvul mensis Novembris eiusdem
anni, solummodo eo quod religiosae erant, captae sunt atque eandem propter
causam dignae habitae sunt quae morte afficerentur. Nullo in persecutores
renisu, animo pacis amorisque repleto, ad locum necationis prestitutum perductae
sunt atque ibi manuballista sunt interemptae. Propter obscuritatem Maria
Caecilia incolumis effugit; at paulo post, huius rei conscia facta, sese
publicis custodibus dedidit, atque tametsi ei facultas data est sui servandi,
sortem sociarum maluit communicare atque ipsa quoque nocte inter XXII et xxul
diem eiusdem mensis coronam martyrii consecuta est.
Strenuae testificationis
memoria perstante, anno MCMLXXXV Beatificationis sive Declarationis Martyrii
Causam incohavit Matritensis Archiepiscopus. His quae a iure perscribuntur
peractis rebus, Nobis coram die VII mensis Iulii anno MCMXCVII decretum super
martyrio prodiit. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae die x mensis
Maii anno MCMXCVIII celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam
Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos
vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni
Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi
Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita
a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo,
Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga
Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria
Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum
appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente
Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii;
Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae
Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta
Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab Al Hardini, die decima quarta Decembris;
et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti.
Spectabiles hae mulieres claras dederunt religiosae
pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixerunt
atque pro Christi Ecclesiaeque amore strenue dimicarunt. Exoptamus igitur ut
salutifera illarum exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo
ipsi, omnibus depositis contentionibus ac reconciliatis animis, feliciorem
aetatem consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum
rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana