The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IUSTUS UT*

VENERABILI DEI SERVO NIMATULLACIO IOSEPHO KASSAB AL-HARDINI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR .

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet » (Ps 91, 13).

Venerabilis Dei Servi Nimatullacii Iosephi Kassab Al-Hardini vita ad psalmistae canticum respondet: floruit namque sicut palma, veluti cedrus Libani crevit. Etenim acrem per ascesim, precationem, misericordem in fratres curam, christianae monachicaeque vitae exemplar pro Ecclesia Maronita et Christi omnibus discipulis evasit. Anno MDCCCVIII in pago quodam Libani septemtrionalis, quem Hardin vocant, Georgio Kassab et Maria Raad, coniugibus magnae fidei et Ecclesiae studiosis, ipse natus est et ab iis in humanis christianisque rebus solide institutus est. Cum vocationem animadverteret, viginti annos natus, ut novitius coenobium S. Antonii Ordinis Libanensis Maronitae in oppido Qozhaya ingressus est ac continuo eximia virtute praestitit. Lectioni, operibus manuum, sed potissimum precationi vocali et mentis, Sanctissimi Sacramenti visitationibus sese devovit. Anno MDCCCXXX perpetua vota nuncupavit ac in coenobio Kfifan ad sacerdotium suscipiendum se comparare coepit; ibidem philosophicam et theologicam disciplinam persecutus est ac monachicae observantiae studio et contemplationis amore eminuit. Anno MDCCCXXXIII sacerdos renuntiatus, varia sui Ordinis sustinuit officia, inter quae munus praeceptoris, Scholastici moderatoris ac theologiae moralis doctoris gessit. Magister ac sanctitatis exemplar fuit quoque sancti Charbel Makhlouf, sui discipuli, quem Decessor Noster Paulus VI in sanctorum numerum rettulit. Precationis fuitille vir: vita enim eius constans, fervens, laeta et fecunda fuit precatio atque fratres vocavit ut sese penitus traderent ad Christi sequelam. Beneficus fuit atque magnae patientiae modestiaeque reddidit testimonium. Patrum Ecclesiarum Orientalium exemplo, Virginem Mariam peculiariter coluit, sub vocabulo praesertim Immaculatae Conceptionis. Religiosa vota eximium in modum servavit, humilitatem cum constanti a exercuit, una cum ceteris monachis terram coluit et reliqua manuum opera egit, veluti librorum et manuscriptorum glutinationem; mundum fugit, recessum adamavit, etsi id, pro eiusdem claris virtutibus et veneratione apud monachos populumque, plane non evenit. Meritis locuples die XIV mensis Decembris anno MDCCCLVIII obdormivit in Domino. Sanctitatis et beneficiorum ab eo receptorum fama post eius mortem non defuit, sed progrediente tempore increvit. Tamen beatificationis et canonizationis Causa solummodo anno MCMXXVI apud Curiam Patriarchatus Antiocheni Maronitarum incohavit. His rebus a iure praescriptis rite peractis, Nos Ipsi die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Posthac die VII mensis Iulii anno MCMXCVII Nobis coram decretum super miraculo, intercessioni ipsius Venerabilis adscripto, prodiit. Idcirco statuimus ut Beatificationis ritus Romae die X mensis Maii anno MCMXCVIII ageretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab AI-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 20-22

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top