The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENIT SPONSUS

VENERABILIBUS DEI SERVIS RITAE A VIRGINE PERDOLENTE PUJALTE SÁNCHEZ
 ET FRANCISCAE ALDEA ARAUJO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias »(Mt 25, 10).

Perinde ac prudentes Evangelii virgines Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca Aldea Araujo, religiosae Caritatis Sacri Cordis Iesu, accensis cum lampadibus sponsum advenientem opperiebantur. Etenim martyrii die animos suos assiduis devotisque precationibus paraverunt atque, Christi exemplum persequentes, in antecessum carnificibus ignoverunt, quos antehac non noverant. Earum vita, in proximi famulatum versa, corona sic martyrii est locupletata. Altera martyr, Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez anno MDCCCLIII Aspe orta est, in pago scilicet quodam Lucentinae provinciae. Annu MDCCCLXXXVIII vestimentum sumpsit Sororum Caritatis Sacri Cordis Iesu » atque die XXI mensis Iunii anno MDCCCXC temporalia vota nuncupavit. Ab omnibus ob dotes pietatemque aestimata, inde ab anno MDCCCXCI officia usque maioris momenti suo in Instituto gessit. Conditrix, Isabella de Larrafiaga, antequam in Cuba anno MDCCCXCIX moreretur, suasit ut suae filiae generalem antistitam Sororem Ritam eligerent, quod religiosae anno MCM fecerunt atque eandem confirmarunt usque ad annum MCMXXVIII.

Altera martyr, Francisca Aldea Araujo anno MDCCCLXXXI in loco quem Somolinos vocant, provinciae Guadalaiarensis, nata est. Iam puella vitae difficultates experta est. Novem annos nata patrem et duos post annos matrem amisit.

Collegio Sanctae Susannae Matriti intraria veluti alumna suscepta, pertinuit ad Sorores Caritatis Sacri Cordis Iesu ». XVIII annos nata, Instituti illius, in quo adolevit, novitiatum ingressa est, ubi mater Rita a Virgine Perdolente magistrae sustinebat personam, quae socia exinde erit martyrii.

Cum ad opus docendi esset destinata, titulum magistrae consecuta est, quae hanc artem peracttlose usque ad annum MCMXVI exercuit, cum assistens electa est ac deinceps generalis secretaria.

Ritam a Virgine Perdolente peculiariter colebat, pristinam scilicet novitiatus magistram, iam admodum senem et fere caecam ipsaque libenter illi inservivit apud collegium Sanetae Susannae ut infirmaria, ubi utraque religiosa persecutione affecta est. Die XX mensis Iulii anno MCMXXXVI rerum novarum molitores collegium sunt aggressi, ianuas perfregerunt atque ingressi sunt manuballistas displodentes. Omnes sorores, periculi consciae, cappellam petiverunt: precem marialis rosarii iam dixerant atque animas Deo commendabant. Antistita seditiosos rogavit ut matrem Ritam dimitterent, LXXXIII annos agentem, caecam et aegrotam necnon sororem Franciscam, item aegrotam. Rita a Virgine Perdolente antequam discederet sorori Franciscae dixit: « Nunc iis ignoscamus, qui nos necabunt » atque sorores salutavit dixitque « usque ad caelum. Seditiosos sunt secutae, quas in diaetam quandam perduxerunt. Duas post horas redierunt easque plaustello aliquo vectas in suburbium quoddam Matriti duxerunt, prope pagum quem Canillejas vocant. In via quadam deserta prope coemeterium illius pagi, eas deposuerunt atque manuballistarum compluribus ictibus necaverunt. Hora tertia et dimidia erat post meridiem diei XX mensis Iulii anno MCMXXXVI. Doctores, qui postridie secta cadavera inspexerunt, mirati sunt eo quod corpora flexilia adhuc erant atque fragrantia suavissima redolebant.

Martyrii fama perstante, anno MCMLIV Beatificationis Causa incohata est, martyrii videlicet declaratio. His quae a Iure perscribuntur peractis rebus, Nobis coram die vii mensis Iulii anno MCMXCVII decretum super martyrio prodiit. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae die x mensis Maii anno MCMXCVIII celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab Al-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top