PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM,
DEIPARAE VIRGINI TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE MONSERRATE» DICATUM, IN
DIOECESI MAIAGUEZENSI,
AD GRADUM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Celeberrimum in civitate Portudivitensi exstat
Sanctuarium, in pago vulgo Hormigueros situm, ex dioecesi Maiaguezensi,
Deiparae Mariae Virgini sub titulo Nuestra Señora de Monserrate dicatum. Per
tria fere saecula fideles frequentissimi illuc accedunt tam in adversis quam in
secundis adiunctis auxilium petituri. Constat insuper eandem ecclesiam apud
universam nationem notum esse centrum spiritalis ac liturgicae vitae atque
ministerii reconciliationis. Qua de re, cum Venerabilis Frater Ulixes Aurelius
Casiano Vargas, Episcopus Maiaguezensis, nomine quoque Conferentiae Episcopalis,
cleri populique sui petiverit ut templum, quod diximus, titulo ac dignitate
Basilicae minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae signum dilectis
filiis Maiaguezensibus praebere cupientes, tam sollertis ac dignissimi Pastoris
precibus perquam libenter obsecundandum esse censemus. Sententiam igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ratam habentes,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
sanctuarium, de quo mentionem facimus, titulo ac dignitate Basilicae minoris
exornamus, omnibus factis iuribus atque liturgicis concessionibus, quae
ecclesiis hoc titulo insignitis rite competunt, iis tamen servatis quae,
secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno
MCMLXXXIX editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in
posterum ratan esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana