IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ACCIPIETIS VIRTUTEM
VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE BRACCO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi
testes» (Act 1, 8).
Martyrium, eximium Spiritus donum atque suprema caritatis
testificatio, brevem vitam coronavit Venerabilis Servae Dei Teresiae Bracco,
quae in Christi luce amoreque progrediebatur ac, vires ex Eucharistiae
Sacramento hauriens et pietate erga Beatam Virginem Mariam, fideliter munera
Baptismatis usque ad summum vitae sacrificium defendit. Humilis haec puella die
XXVIII mensis Februarii anno MCMXXIV in loco v.d. « Santa Giulia » dioecesi in
Aquensi orta est, ex Iacobo Bracco et Angela Pera, probis et modice locupletibus
agricolis qui suam fidem congruenter colebant. Scholas elementarias assidue
adibat et diligenter se applicabat ad catechismum perscrutandum. Sacramentum
Chrismatis accepit atque saepe Pane Eucharistico se sustentabat, animum alens
candidum et beneficum. Ab infantia vero suam fecit Dominici Savio sententiam «
mors sed non peccatum! » quam constanter servavit. Orationem praeoptavit ac
praesertim cotidianam Rosarii recitationem. Libenter familiares adiuvabat in
agris colendis, gregem pascebat atque domestica negotia libenter curabat.
Prudens in amicitiis, pacem servabat cum omnibus atque castitatem custodiebat
veluti singularis pretii donum. Saeviente altero bello universali, cum illa
etiam in regione casus occurrerent violentiae in mulieres, Venerabilis Serva Dei
pluries declaravit promptam esse ad vitam tradendam ut sacram sui corporis,
templi videlicet Spiritus Sancti, servaret indolem. « Interfici malo quam cedere
» dicere solebat. Ita factum est. Mane diei XXVIII Augusti anno MCMXLIV sacram
aedem adiit, Missae interfuit atque Eucharistico Pane se refecit, deinde vero,
una cum sororibus, ad agros colendos se dedit. Cum vero Germanici milites
venerint, constrinxerunt Teresiam et aliquot eius socias ut illos ad vicinas
silvas sequerentur. Venerabilis Serva Dei, re intellecta, frustra fugam
temptavit. Paulo post clamores auxilium petentes auditi sunt atque armorum
displosiones. Teresia, omnibus suis viribus certans, virginitatem servavit atque
martyrii coronam est consecuta. Testificatio haec perfectae oboedientiae divinae
legi, incitamentum constituit atque spei nuntium omnibus qui contra mundi
spiritum procedere volunt. Iuvenes praesertim ab illa simplici simulque forti
puella moralem congruentiam discere possunt atque vitae oblationem, si necesse
fuerit, pro fidelitate erga Christum atque pro bonis moralibus quae hominum
exsistentiam ditant. Fama eius martyrii perdurante, Episcopus Aquensis anno
MCMLXXXVIII causam coepit canonizationis. His expletis quae ius praecipit, die
vii mensis Iulii anno MCMXCVII, Nobis coram decretum super martyrio est
promulgatum. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur die XXIV
mensis Maii anno MCMXCVIII, tempore itineris Nostri pastoralis in Augustam
Taurinorum. Hodie igitur Augustae Taurinorum, inter Missarum sollemnia, hanc
ediximus formulam:
Noi, accogliendo il desiderio dei nostri fratelli Livio
Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni Cardinale Saldarini, Arcivescovo di Torino,
e Fernando Charrier, vescovo di Alessandria, di molti altri fratelli
nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver ricevuto il parere della
Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con la nostra Autorità Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Teresa Bracco, Giovanni Boccardo e
Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare
la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto,
il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per Giovanni Maria Boccardo e il
23 gennaio per Teresa Grillo Michel.
Nel nome del Padre e del Figlio e dello
Spirito Santo.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et
firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Augustae
Taurinorum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana