IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTUS ESSE
VENERABILI SERVO DEI IOANNI MARIAE
BOCCARDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Sanctus esse cupio, sancte vivere, sanctos imitari.
Nihil possum, vos autem mihi succurrite; omnia possum in eo qui me confortat.
Haec verba humiliter proferens, Venerabilis Servus Dei Ioannes Maria Boccardo
suae vitae formam ostendit, « sanctitatem scilicet per apostolatum omnino
intentum ad amorem Christi inter homines collustrandum et ad famulatum
pauperibus et indigentibus praestandum. Venerabilis Servus Dei Ioannes Maria
Boccardo, Deo dilectus et Ecclesiae, in urbe Montis Calerii, in archidioecesi
Taurinensi, die XX mensis Novembris anno MDCCCXLVIII natus est e parentibus vere
christianis qui eum in fide et in proximi dilectione erudierunt. Sedecim annos
natus Seminarium Taurinense ingressus, post septennium expletum sacro
presbyteratus ordine est auctus. Duos per annos Taurinis adiutor exstitit in
Seminario Cheriensi, deinde spiritus moderator in Seminariis Cheriensi et
Taurinensi. Ab anno MDCCCLXXXII curionis munus exercuit in pago Pancalieri, in
quo christianis refulsit virtutibus simulque strenuus apostolus vitam religiosam
promovit et laicatum, promptum se praebens ad temporum signa discernenda.
Pervivida fides, quam oratione nutrivit et Verbi Dei contemplatione, totam vitam illuminavit. Dei voluntati obtemperans exclamare consueverat: « Ita est,
Deus meus! quae Tu vis ego quoque desidero ». Sed quid dicendum de eius
indefatigabili studio erga pauperes, per quos Christi vultum contuitus est? Anno
MDCCCLXXXIV, cum pestilentia morbi cholerae Pancalieri pervasit, morbo affectos
omni ope mederi conatus est, suae quoque vitae impendio. Morbo depulso, perpensa
incolarum condicione, Hospitium Caritatis atque Institutum Sororum « Pauperum
Filiarum Sancti Caietani » condidit. Servus Dei valuit sublevare hominum
aerumnas eodem Sancti Caietani spiritu, senes dolentesque homines curare,
iuvenes instituere atque opera paroecialia provehere. In exercendis virtutibus
paupertatis, simplicitatis, humilitatis et caritatis erga proximum, prae oculis
habuit sententiam illam evangelicam: « Quaerite primum Regnum Dei et iustitiam
eius »(Mt 6, 33). Vestigia persequens curionis vici Ars, christifidelibus suis
verbo et exemplo viam ostendit in caelum. Parochi munus iniens, ita fideles est
allocutus: « Ad vos venio, dilectissimi, uti pater, frater et amicus vester, ut
vivam sicut vos utque gaudia et dolores vitae vobiscum participem . . . Venio ad
vos uti servus omnium . . . ». Conditor Instituti ipse Regulas scripsit quae
dioecesanam obtinuerunt approbationem anno MCMV et pontificiam anno MCMLVIII.
Pium filium Deiparae Virginis se professus est, quam constanti fiducia invocare
solebat. Interrogantibus: « Estne difficile Paradisum ingredi? », respondit: «
Esto devotus Mariae quae ianua est Paradisi, et ingredieris ». Venerabilis
Servus Dei terrestris vitae cursum explevit die XXX mensis Decembris anno
MCMXIII. Diebus nostris charisma Servi Dei adhuc viget et in Instituto ab ipso
condito fructus edere pergit. Sorores Pauperes Filiae Sancti Caietani » in
Italia, Brasilia, Argentina, Benino et Togo morantur et operantur. Causa
Beatificationis et canonizationis apud Curiam archidioecesanam Taurinensem anno
MCMLX est incohata. Expletis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi die VI
mensis Aprilis anno MCMXCVIII declaravimus Servum Dei virtutes theologales,
cardinales eisque adnexas heroum in modum exercuisse. Anno MCMLXVIII in oppido
Assisensi, in Brasilia, mira sanatio est habita, intercessioni Servi Dei
adscripta. De hac mira sanatione anno MCMLXXIX instructus est processus
canonicus apud Curiam Assisensem in Brasilia; casus examini medicorum et
theologorum de more subiectus est felici cum exitu; deinde die II mensis Maii
anno MCMXCVIII Decretum prodiit super miro. Itaque statuimus ut ritus
Beatificationis Taurinis celebraretur occasione Nostri apostolici itineris.
Hodie igitur, in Taurinensi foro vulgo « Vittorio Veneto », intra Missarum
sollemnia hanc protulimus formulam: « Noi, accogliendo il desiderio dei nostri
fratelli Livio Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni cardinale Saldarini,
Arcivescovo di Torino, e Fernando Charrier, Vescovo di Alessandria, e di molti
altri fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver ricevuto il parere
della Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con la nostra Autorità
Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Teresa Bracco, Giovanni Maria Boccardo
e Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa
celebrare la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal
diritto, il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per Giovanni Maria
Boccardo, e il 26 gennaio per Teresa Grillo Michel. Nel nome del Padre e del
Figlio e dello Spirito Santo ». Quibus prolatis verbis, cum adstantibus cunctis
hunc Beatum venerati sumus et quasi praeeuntes Nos Ipsi primi consentanea prece
eum in adiutorium totius Ecclesiae advocavimus. Quae autem his Litteris
decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus
minime obstantibus.
Datum Taurinis, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card.
SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana