The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DULCE NOMEN

TEMPLUM MALACITANUM CUSTODIENS IMAGINES A CHRISTIFIDELIBUS
VALDE VENERATAS D.N.I.C. AC DEIPARAE SUB TITULO V.D. «DULCE NOMBRE
DE JESÚS NAZARENO DEL PASO Y MARÍA SANTÍSIMA DE LA ESPERANZA»
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dulce nomen Iesus, a Nuntio caelesti imprimis Beatae Virgini Mariae annuntiatum (cfr Lc 1, 31), salus est omnibus invocantibus illud (cfr Rom 10, 13). Ideo laetamur cum omnibus qui, Dei Genetricem venerantes, Filii eius nomen fiducialiter confitentur.

Accepimus quidem postulationem Venerabilis Fratris Raimundi Buxarrais Ventura, Episcopi tunc Malacitani, qui, litteris die XXVII mensis Februarii anno MCMLXXXVIII datis, vota cleri et christifidelium expromens, petiit ut templum custodiens imagines Domini Nostri Iesu Christi ac Deiparae Virginis Mariae a populo valde veneratas sub titulo v.d. «Dulce Nombre de Jesús Nazareno del Paso y María Santísima de la Esperanza», in ipsa urbe Malacitana exstans, dignitate Basilicae minoris exornaretur. Libentes concedimus hoc privilegium, confisi fore ut id haud parum conferat ad bonum communitatis illius dioecesis adque divinarum gratiarum abundantiam super ipsam diffundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potentate Nostra Apostolica, per has Litteras statuimus ut supra dictum templum Malacitanum titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae minoris», datum die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontifieatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top