IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CONVERTISTI PLANCTUM
VENERABILI DEI SERVO IACOBO KERN
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Convertisti planctum meum in choros mihi,
conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea et
non taceat (Ps 30, 12-13).
Sicut psalmista, Venerabilis Dei Servus Iacobus Kern, saeculari nomine
Franciscus appellatus, angustias accepit et sanctificavit, Domini voluntatem
plane suscepit in spe consequendi meliora bona atque laetitiam participandi
Christi resuscitati.
Natus est Vindobonae die XI mensis Aprilis anno MDCCCXCVII,
tertius filius Francisci et Annae Neidl: ipsi quidem, alta fide christiana
permoti, filium iam ante ipsius ortum tutelae Beatae Mariae Virginis dicaverunt.
Ille autem, ad sacerdotium vocationem praesentiens, Seminarium minus ingressus,
mox caritate, oboedientia, diligentia, zelo et constantia in precibus, pietate
erga Iesum Eucharisticum atque Virginem Mariam eminuit. Primo bello universali
grassante militis munus studiose exercuit atque, vocationi usque fidelis,
spiritalem vitam suam suorumque militum diligenter curavit. Postquam anno MCMXVI
graviter sauciatus est, de rebus spiritalibus altiore ratione meditatus est. A
militia discedens, maximo ardore sese comparare ad sacerdotium in Seminario
Vindobonensi studuit. Quia vero monachus quidam Ecclesiam Catholicam recusavit,
Dei Servus eius locum decrevit occupare atque, anno MCMXX, abbatiam Ordinis
Praemonstratensis loco v.d. Geras est ingressus. Studiis theologiae Vindobonae
absolutis, die XXIII mensis Iulii anno MCMXXII sacerdotio est initiatus.
Praedicatoris munus et confessoris magno cum fidelium fructu, praesertim iuvenum
et aegrotantium, exercuit. Gravi morbo affectus, cum Sacramentum
Reconciliationis administraret, improvvisa ex necessitate sectionem chirurgicam
subiit sine anaesthesia, fidenti patientique animo dolorem sustinendo. Ex morbo
recreatus atque mortem praesentiens, spiritales fratrum necessitates non est
oblitus. In valetudinario Vindobonae mortuus est, perdurante sectione
chirurgica, die XX mensis Octobris anno MCMXXIV. Iacobus Kern singulare praebet
testimonium fidelitatis erga Christi sacerdotium mirabileque exemplum asceticae
progressionis ad perfectam vitam christianam, heroicam ostendit virtutum
exercitationem atque plenam inculcat cum Ecclesia communionem. Sui ipsius
impendio Christi adhaesit vitamque pro salute fratrum donavit. Beatificationis
canonizationisque Causa anno MCMLVIII ab Archiepiscopo Viennensi coepta est.
His expletis quae iure statuuntur, die XI mensis Iulii anno MCMXCV, Nos Ipsi
declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes exercuisse. Nobis adstantibus,
die vrI mensis Iulii anno MCMXCVII Decretum promulgatum est super miraculo eius
deprecationi adsignato. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur
die xxI mensis Iunii anno MCMXCVIII, tempore itineris Nostri apostolici in
Austria.
Hodie igitur Vindobonae, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus
formulam:
« Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig - und
Heiligsprechungen erfülle ich gern die Bitte meines Bruders Christoph Kardinal
Schönborn, Erzbischof von Wien, und vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie
zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autoritität,
daß die ehrwürdige Dienerin Gottes Maria Restituta Kafka und die ehrwürdigen
Diener Gottes Jakob Kern und Anton Maria Schwartz künftig Selige genannt werden.
Das Gedächtnis der seligen Maria Restituta soll alljährlich am 29. Oktober,
das Gedächtnis des seligen Jakob Kern alljithrlich am 20. Oktober und das
Geddchtnis des seligen Anton Maria Schwartz alljährlich am 17. September an den
Orten und in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im
Namen des Vaters und des Sohnes und des Heiligen Geistes ».
Quae autem his Litteris
decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus
minime obstantibus.
Datum Vindobonae, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana