IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NON NOBIS
VENERABILI DEI SERVO ANTONIO MARIAE
SCHWARTZ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da
gloriam super misericordia tua et veritate tua. Sed nos, qui vivimus,
benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum » (Ps 115, 1. 18).
Dioecesis Vindobonensis sacerdos, Antonius Maria Schwartz, « Congregationis pro
Operariis Christianis a S. Iosepho Calasanctio » fundator, undevicesimo exeunte
saeculo, verus in Austria exstitit propheta ad Ecclesiam augendam fidemque
roborandam. Vocem Domini attente et fideliter exaudiens, Sanctique Spiritus
afflatus sensibilis ac vigil interpres, postulata et implicatas suae aetatis
quaestiones auscultavit, potissimum vero operariorum, praecipue iuvenum,
discessum a fide seu ab Ecclesia propter conflictus oeconomicos-sociales
dolenter percipiens, opportuna remedia eis omni conatu praebere statuit. Die
vigesima octava mensis Februarii anno MDCCCLII Badenae, in Austria, natus est,
quartus ex tredecim fratribus. Pater eius opus in servitium Municipii agebat et
artem musicam in theatro exercebat, mater autem rem domesticam ministrabat.
Primariam instructionem apud scholam paroecialem Badenianam, eantus scholam apud
Sanctam Crucem, gymnasium vero apud sic dictos o Scotos » frequentavit. Post
aliquod diffieultatis tempus, quo pater eius mortuus est (anno MDCCCLXI),
scholam Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum ingressus
est, ubi usque ad curriculi studiorum absolutionem mansit. Eo tempore in Sanctum
Iosephum Calasanetium, praefati Ordinis fundatorem, profunda veneratio in corde
suo orta est, quae deinceps per totam eius vitam amorem erga iuvenes egenosque
inspiravit. Mense Martio anno MDCCCLXXI Vindobonense Seminarium Dioecesanum
ingressus est. Viginti et unum annos natus haec scripsit: « Probe scis, Iesu, me
omnia facere ardenti animo desiderare, quae me ad sanctitatem perducant. Noli me
derelinquere, sed parce peccatis meis et in corde tuo divino me serva ». Dum in
Seminario esset sodalium quoddam, o Amoris vinculum » vocatum, cum aliquibus
Seminarii alumnis instituit, qui omnes sese ad diseiplinam absolute observandam
astrinxerunt. Bis morbo correptus, eoque liberatus Beatae Mariae Virgini se
devote addixit atque die octava mensis Decembris anno MDCCCLXXIII nomen Mariam
proprio suo nomini adiunxit. Die vigesima quinta mensis Iulii anno MDCCCLXXV a
Cardinale Iosepho Otmaro Rauscher sacerdotalem ordinationem laeto pioque animo
suscepit. Post quattuor annos in parvo oppido uti Cappellanus transactos,
Antonius Maria Vindobonam vocatus est ut in valetudinariis Sororum Misericordiae
curam spiritualem aegrotorum gereret. Hoc sacerdotale ministerium exercens,
iuvenum operariorum necessitates clare perspexit et in eorum beneficio
sodalicium operariorum catholicorum sub Sancti Iosephi Calasanctii patrocinio
fundavit, iisque assiduam curam pastoralem dicavit, quae mox magis magisque
increvit. Anno MDCCCLXXXVIII diarium pro operariis opificibusque condidit, quod
quidem diu ipse fere solus scripsit. Anno post, intra sex menses, eo moderante,
templum Sancta Maria Auxilium Christianorum » vocatum, erectum est, primum
quidem Vindobonae in servitium operariorum institutum, in quo tandem die
vicesima quarta mensis Novembris eiusdem anni « Congregationem pro Operariis
Christianis a Sancto Iosepho Calasanctio » fundavit. Vastissimam » esse, aiebat
P. Schwartz, huius Congregationis messem. Ii profecto, quos ipse ad amorem Dei
et ad vitam Deo dignam ferendam trahere cupiebat, vere pauperes seu indigentes
erant. Operarii enim tunc temporis nullo syndicatus vel legum auxilio fruebantur
ad tempora laboribus dedicanda iuste et humaniore modo moderanda. Sed et pueri
quidem duodecim horis cotidie, die quoque dominica, laborare debebant. Non solum
autem adversus hos abusus ipse Antonius Maria omni ope contendit, sed et iuvenum
operariorum christiana institutio, quae humanam etiam formationem secum ferret,
prorsus cordi eius erat, ut opificum labor et vita digniores evaderent et iniqua
socialis condicio in melius mutaretur. Primam sedem seu officinam ad laborem
inveniendum ipse pro iuvenibus condidit, cuius subsidio complures profecto
reppererunt ac digniorem condicionem laboralem dominicamque quietem in tuto
consequi potuerunt. o Animam meam tolle; ipsa enim tua iam est! » Verba haec
magis magisque vera in eius vita fiebant. Eius anima, vivida ac ardenti fide
Domino consecrata eique in sacrificium pro bono potissimum dilectissimae
Austriae dicata erat. Prophetam vero eiusque rationes non multi audire
voluerunt. Pauci revera ipsius incepta sunt secuti quae monita litterarum
Encyclicarum Rerum novarum Leonis Papae XIII praecedebant simulque adimplebant.
Ideo, quamvis indifferentia multorum vel malevolentia et ignoratione dolenter
affectus, firmus tamen in suo proposito mansit, fidelisque semper vocationi suae
usque ad mortem. Tandem, nimia operositate defatigatus, itemque quotidiana et
ardua sollicitudine affectus in moderanda vel gubernanda Congregatione quam
fundaverat, veneratione et fama sanctitatis saeptus, die decima quinta mensis
Septembris anno MCMXXIX ex hac vita migravit. Multitudo ingens, etsi urceatim
plueret eius funeri devotissime interfuit. Beatificationis et canonizationis
causa anno MCMXLIX apud Vindobonensem Curiam episcopalem est introducta. His
quae a iure praescribuntur peractis, Nos die vigesima prima mensis Martii anno
MCMXCV declaravimus Dei Servum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas
in gradu heroico exercuisse. Item, coram Nobis die quinta mensis Maii anno
MCMXCVIII decretum probatorium super miraculum prodiit, quod anno MCMLXXII
Vindobonae accidit. Statuimus ergo ut Beatificationis ritus ibidem, cum Austriam
inviseremus, die vigesima mensis Iunii anno MCMXCVIII sollemniter celebraretur.
Hodie igitur Vindobonae, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus formulam: «
Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig- und Heiligsprechungen erfülle
ich gern die Bitte meines Bruders Christoph Kardinal Schönborn, Erzbischof von
Wien, und vieler anderer Briider im Bischofsamt sowie zahlreicher
Christglaubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autorität, daß die
ehrwürdige Dienerin Gottes Maria Restituta Kafka und die ehrwürdigen Diener
Gottes Jakob Kern und Anton Maria Schwartz künftig Selige genannt werden. Das
Geddchtnis der seligen Maria Restituta soll alljhhrlich am 29. Oktober, das
Gedhchtnis des seligen Jakob Kern alljarlich am 20. Oktober und das Gedachtnis
des seligen Anton Maria Schwartz alljahrlich am 17. September an den Orten und
in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des
Vaters und des Sohnes und des Heiligen Geistes.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Vindobonae, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana