The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIS QUI

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE RESTITUTAE KAFKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis » (Mt 10, 32).

Ecclesiae res gestae duo iam per millennia manifestant adesse ubique viros et mulieres qui, amore singularique ducti virtute, Christum Dominum invenire sciunt, atque pro Eo promptos se exhibent propriam quoque vitam aequo animo tradere. Ad hanc testium multitudinem « qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni » (Apc 7, 14) pertinet heroica filia Seraphici Pauperculi Asisinatis, Maria Restituta Kafka, coram Ecclesia aetatis nostrae fulgidum strenuitatis exemplum. Serva Dei die I mensis Maii anno MDCCCXCIV, sexta ex septem liberis, ex humilibus parentibus, Antonio Kafka et Maria Stehlik, orta est in oppido v. Hussowitz, qui hodie vicus est urbis Brunae in Moravia. Quindecim circiter annos nata, e propter Dei hominumque dilectionem », consilium cepit quandam religiosam communitatem ingrediendi. Initiali parentum recusatione superata, anno MCMXIV Vindobonae excepta est in Congregationem Sororum Franciscalium a Caritate Christiana, postea nomen religionis assumens sororis Mariae Restitutae. Praeposita est imprimis infirmis curandis in valetudinariis urbium Neunkirchen et Lainz; anno MCMXIX translata est ad valetudinarium urbis Mödling, ut munus exerceret administrae aegrorum apud aulam chirurgicam; ibi benevolentiam medicorum paūlatim sibi conciliavit ob peritiam suam et infirmorum ob indefessam sollicitudinem accuratamque caritatem. Tempore quo Nationalsocialismus regimen habuit, apud illud quoque valetudinarium quaedam excitari coepta sunt adversus Ecclesiam catholicam eiusque institutiones. Soror Maria Restituta strenuo fidei spiritu fulta, iniustas restrictiones iniunctas a publicis auctoritatibus, praesertim contra iura pauperum et spiritalem infirmorum curam, numquam admisit. Memor verborum Iesu (cfr Mt 10, 32), strenua et intrepida, fidem vindicavit periculo, aequo animo sese offerens, atque publicae auctoritatis interdictiones provocans, imaginem Christi crucifixi in parietibus aedium valetudinario recenter adiunctarum sua ipsius manu fixit. Iniuste accusata, die XVIII mensis Februarii anno MCMXLII a tacitis custodiis, qui « Gestapo » vocantur, est prehensa. In carcerem coniecta, fatigatum « calvarium a subire debuit per tredecim menses, quo elapso tempore ob perduellionem capitis est damnata. Ad extremum reddendum caritatis testimonium per sanguinis effusionem pie se paravit. Formulam professionis magna voce protulit, preces Domino effudit pro conversione inimicorum Christi, atque persecutoribus suis ex animo ignovit. Eucharistico convivio refecta, repetens verba « Vixi pro Christo et pro Christo mori cupio » indomito animo ad supplicium perrexit: die xxx mensis Martii anno MCMXLIII, capite obtruncata, martyrii palmam adepta est. Virgo fortis et prudens Agnum immolatum (cfr Apc 14, 4) prosecuta est. Fidei martyre existimata, anno MCMLXXXVIII apud curiam archidioecesanam Vindobonensem canonizationis causa est incohata. Die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Nobis coram Decretum prodiit super martyrio; itaque statuimus ut ritus Beatificationis die XXI mensis Iunii hoc ipso anno perageretur occasione pastoralis Nostri itineris in Austriam.

Hodie igitur Vindobonae, multis adstantibus Fratribus Episcopis, presbyteris nec non plurimis christifidelibus, intra Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nach Beratung mit der Kongregation für die Seligund Heiligsprechungen erfülle ich gern die Bitte meines Bruders Christoph Kardinal Schönborn, Erzbischof von Wien, und vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autorität, daB die ehrwürdige Dienerin Gottes Maria Restituta Kafka und die ehrwürdigen Diener Gottes Jakob Kern und Anton Maria Schwartz künftig Selige genannt werden. Das Gedächtnis der seligen Maria Restituta soll alljährlich am 29. Oktober, das Gedächtnis des seligen Jakob Kern alljährlich am 20. Oktober und das Gedächtnis des seligen Anton Maria Schwartz alljährlich am 17. September an den Orten und in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters und des Sohnes und des Heiligen Geistes ».

Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.

Datum Vindobonae, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top