TEMPLUM CATHEDRALE COLIMENSIS DIOECESIS,
BEATAE MARIAE VIRGINI TITULO «NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE»
DICATUM, AD
BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Colimensis dioecesis merito
celebratur cathedrale templum beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de
Guadalupe», prima prorsus cathedralis ecclesia in America Latina eidem Virgini
dicata, ubi pie custodiuntur reliquiae beati Michaelis de la Mora, qui ibidem
martyrium passus est. Quod quidem constat exstare fontem religiosae vitae
eiusdem dioecesanae communitatis necnon centrum operum pastoralium et caritatis
praesertim pro egenis senibusque. Qua re, cum Venerabilis Frater Gilbertus
Valbuena Sánchez, Episcopus memoratae Sedis, litteris die XXXI mensis Maii anno
MCMXCIII datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem
titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae
documentum istis dilectis Mexicanis filiis cupientes praebere, eius Pastoris
precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane
habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate,
harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum cathedrale, quod diximus,
ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana