TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI
IOSEPH SPONSI
BEATAE MARIAE VIRGINIS IN LOCO V.D. WEBSTER DIOCESI IN
VIGORNIENSI
AD GRADUM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Spiritale curantes Christifidelium bonum,
laetamur sane quotiescumque occasio Nobis datur divinum cultum diffundendi atque
sacras in toto orbe aedes exornandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Daniel
Patricius Reilly, Episcopus Vigorniensis, cleri populique vota interpretatus,
rogaverit ut templum Deo dicatum in honorem Sancti Ioseph Sponsi Beatae Mariae
Virginis in loco v.d. Webster dioecesi in Vigorniensi situm ad dignitatem
Basilicae minoris eveheretur, petitioni illi libenti animo obsecundare volumus.
Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu,
Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra aedes ad titulum
ac dignitatem Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis praeclaris hoc nomine insignibus rite competunt,
secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno
MLMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana