The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESTANS TEMPLUM

PAROECIALE TEMPLUM SANCTO IOANNI BAPTISTAE DICATUM
IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI BUCARAMANGUENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praestans templum Sancti Ioannis Baptistae, quod in loco Girón, scilicet in archidioecesi Bucaramanguensi, invenitur, artificio quodam venustateque conspicuum, catholicam pietatis operam testificatur. Ibidem Sanctus ille studiose colitur inibique fideles ad maiora patranda eiusdem exemplo incitati compelluntur. Insignes insuper reperiuntur plurimorum sanctorum memoriae ac ipsius Iesu Christi, cruci affixi, veneranda imago. Pastoralis praeterea ibidem actio efficaciter explicatur ad communitatis ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His ob oculos habitis rebus, Archiepiscopi Bucaramanguensis precibus occurrendum sine cunctatione censuimus, qui suum simul ostendens postulatum simul suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Sancto Ioanni Baptistae dicatum, quod in paroecial templo loci v. d. Girón, in ipsius archidioecesi reperitur, in Basilicarum minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae minoris dignitate honestamus ac decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX evulgatum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Valde sane tandem memorare placet Sancti Ioannis Baptistae virtutes. Ad eiusdem utique effigiem ac effata mentem et animum referentes qui nunc sunt fideles, naviter Evangelii ipsi sint praecones et Salvatoris beneficiorum nuntiatores assidui.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top