ECCLESIA ABBATIALIS, QUAE IN URBE
«BELMONT» INTRA FINES CAROLINAE
DIOECESIS BEATAE MARIAE VIRGINI
«AUXILIO CHRISTIANORUM» EST DICATA,
AD
BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae historia ac religione nitent,
consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus accensenda
esse videtur ecclesia abbatialis in urbe «Belmont» intra fines Carolinanae
dioecesis beatae Mariae Virgini «Auxilio Christianorum» dicata, quae,
praeterito saeculo aedificata auxiliante Catharina Drexel, S.B.S., postea in
beatorum numerum referta, primarium centrum fuit catholicae evangelizationis in
Carolina Septemtrionali et nunc exstat quidam fons spiritualis vitae secundum
charisma Benedectinum necnon sacrae liturgiae et oecumenici motus. Qua re, cum
Venerabilis Frater Ioannes Franciscus Donoghue, tunc Episcopus Carolinanus,
litteris die XII mensis Februarii anno MCMXCIII datis, etiam Reverendissimi
Abbatis monachorumque eiusdem templi itemque cleri populique sui nomine
postulaverit ut eandem sacram aedem titulo ac dignitate Basilicae minoris
honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis filiis
cupientes praebere, enixis precibus perquam libenter obsecundandum esse
putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum ecclesiam abbatialem, de qua mentionem fecimus,
ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt,
iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die
IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana