The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPECTABILE QUIDEM

ABBATIALE TEMPLUM SANCTO BENEDICTO ABBATI DICATUM
IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI OLINDENSI ET RECIFENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Spectabile quidem templum sancti Benedicti Abbatis, quod intra archidioecesim Olindensem et Recifensem invenitur, satis antiquam repetit memoriam. Ibidem Sanctus ille praeclarus non modo colendus exhibetur, sed eiusdem mens et praecepta cunctis demonstrantur. Insignes insuper reperiuntur sanctorum reliquiae, quae non solum praeterita eximiaque exempla significent, sed ad ulteriora maioraque patranda incitent. Pastoralis praeterea ibidem actio efficaciter explicatur ad communitatis ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His ob oculos habitis rebus, Venerabilis Fratris Iosephi Cardoso Sobrinho, Archiepiscopi Olindensis et Recifensis, precibus occurrendum sine cunctatione censuimus, qui suum simul ostendens postulatum simul suorum fidelium, enixe efflagitavit ut abbatiale templum Sancto Benedicto dicatum, quod in ipsius Archidioecesi reperitur, in Basilicarum minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae minoris dignitate honestamus ac decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX evulgatum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Omnes profecto sat sciunt quae saeculorum decursu fuerit sancti Benedicti praestantia quodque momentum. Ad eiusdem ideo opera mentem et animum referentes qui nunc sunt fideles, studiose potiora ac probatiora continenter eligant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top