TEMPLUM SANCTAE CRUCI DICATUM,
INTRA
FINES DIOECESIS SCEPUSIENSIS ET IN LOCO KEZMAREK SITUM,
DIGNITATE ET TITULO BASILICAE MINORIS
EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Celebre templum hoc antiquam repetit memoriam,
quod simul insigne catholicae operae est testimonium, simul pietatis
significatio. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant quae dominici gregis
fidei fervorem et eius studiosam curam in templum hoc demonstrant. Sacrum enim
Vexillum veneraturi supernumque auxilium petituri per annorum cursum illuc
accedunt christifideles. Nos autem, his spectatis rationibus, Venerabilis
Fratris Francisci Tondra, Episcopi Scepusiensis, precibus occurrere voluimus,
qui tum suum significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitaverit ut
paroeciale sanctuarium, Sanctae Cruci dicatum et in loco Kezmarek intra fines
eius dioecesis situm, in Basilicarum minorum album referretur.
Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi
auctoritate sacrum aedificium, de quo supra facta est mentio, Basilicae minoris
dignitate et titulo honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad
id genus templa pertinent. Serventur sane quod decretum iubet «De titulo
Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum. Quibuslibet
minime obsistentibus rebus. Demum Iesum Christum cruci affixum plurima prece
deprecamur, ut fideles ibidem et quotquot illuc pervenient custodiat, soletur,
suis afficiat beneficiis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana