SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS IN
CAELUM ASSUMPTAE, QUOD
IN LOCO «GIDLE» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS
CESTOCHOVIENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Claris templis archidioecesis Cestochoviensis
iure meritoque accensendum esse videtur sanctuarium beatae Mariae Virginis in
caelum Assumptae in loco «Gidle» exstans, ad quod pii peregrinatores,
praesertim agricolae ac metallici fossores, dilectissimae Patriae Nostrae
Poloniae frequentes accedunt veneraturi prodigialem imaginem Dei Genetricis,
quae eodem in loco antiquitus mire inventa, dein, anno MCMXXIII, a sacrorum
Antistite Stanislao Zdzitowiecki sollemniter est coronata. Qua re, cum
Venerabilis Frater Stanislaus Nowak, Archiepiscopus Metropolita memoratae
Sedis, litteris die X mensis Martii hoc anno datis, etiam nomine sodalium
Ordinis Fratrum Praedicatorum, cleri populique sui postulaverit ut templum idem
titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae
documentum cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem
fecimus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis
rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has
denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana