SANCTUARIUM CONCEPTIONI BEATAE MARIAE
VIRGINIS DICATUM
IPSIQUE IN DIOECESI TULANCINGENSI SITUM,
AD DIGNITATEM
BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In Virginem Mariam luculentas pietatis
testificationes Mexicanae gentes saeculorum decursu reddiderunt, cui quidem
compluria templa signaque sacra pientissime dicarunt. Inter ista venustum
annumeratur templum Ipsi addictum, basilicas Romanas imitatum, quod in loco «Chignahuapan» reperitur. Conspicuum ibidem Deiparae signum asservatur resque ad
cultum pulchre explicandum necessariae inveniuntur. Nos autem, his spectatis
rationibus, huius templi considerata praestantia necnon spiritalis vitae
ponderato momento, Venerabilis Fratris Pedri Aranda Díaz, Episcopi
Tulancingensis, precibus concedere voluimus, qui suum tum significans postulatum
tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut sanctuarium Conceptioni
Beatae Mariae Virginis dicatum, quod in loco «Chignahuapan» ponitur, intra
suae dioecesis fines, in Basilicarum minorum album referretur. Itaque ea quae
statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes,
factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum
aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae minoris dignitate
decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa
pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae minoris»
die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime
obsistentibus rebus. Ceterum Christi Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa
opifera supernis beneficiis cumulet. Eos pariter cohortamur ut hoc firmo
roborati patrocinio, renovatis propositis, studiosius in eiusdem pietatem
spiritalemque progressum incumbant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana