SANCTUARIUM TLALNEPANTLANAE ARCHIDIOECESIS,
QUOD EST DICATUM
BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOS
REMEDIOS»
INVOCATAE, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras inter aedes Tlalnepantlanae
archidioecesis merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora del los Remedios», cuius antiqua ac prodigialis imago ibidem
servata atque anno MCMLXXIV «nomine et auctoritate Summi Pontificis» coronata
utpote dioecesani cleri Regina, impensa pietate colitur a presbyteris et
fidelibus eiusdem Ecclesiae, quae eandem Virginem suam Patronam habet. Constat
insuper hoc templum, notum centrum spiritualis vitae operumque caritatis, apud
quod aedificatum fuit Seminarium maius, esse arte coniunctum cum Nostra
Patriarchali Basilica Lateranensi de Urbe. Qua re, cum Excellentissimus Dominus
Emmanuel Pérez-Gil González, bo. mem., tunc Archiepiscopus Metropolita
Tlalnepantlanus, litteris die XXI mensis Novembris anno MCMXCIV datis, etiam
cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate
Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis
filiis Mexicanis cupientes praebere, enixis precibus nunc libenter
obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in
re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque
evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris
aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum
Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana