PAROECIALE TEMPLUM SACRATISSIMO CORDI
IESU DICATUM ET IN DIOCESI
SYRACUSENSI LOCATUM AD DIGNITATEM BASILICAE
MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Flagrantem sane annorum decursu fideles
pietatem in Sacratissimum Cor Iesu demonstraverunt, plane scientes inde salienti
veluti quodam ex fonte complura spiritalia beneficia evenire. Quapropter,
prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Iosephi Thomae O'Keefe,
Episcopi quondam Syracusensis, exaudienda existimavimus, qui sua significans
vota suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum Sacratissimo Cordi Iesu
dicatum idemque sua in dioecesi situm, in Basilicarum minorum catalogum
referretur. Idem enim templum venustis artificiis distinguitur ac sacris
reliquiis locupletatur ibidemque efficax pastoralis opera explicatur.
Quapropter ea plane comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod
supra memoravimus inter Basilicas minores adscribimus, omnibus item tributis
privilegiis et iuribus id genus templis consentaneis. Servetur quidem Decretum
«de titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.
Si quidem antehac hoc in loco fideles pietatem fidemque colebant, in posterum
tempus exoptamus ut ibidem iidem maiore animi impetu in Sacratissimum Cor Iesu
se convertant, ut supernos favores quam plurimos consequantur et caelestia
praesidia adipiscantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana